Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1535], Error devius virginis Ruthenae, versio electronica (), 1194 verborum, 178 versus, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia] [word count] [vrancicmerror].
Previous page

Next page

-- Q8 --


Accedam supplex, homines insana verebor? (135)
An melius saeuis hisce perire locis?
Forsitan infelix vitam seruabo, sed illa
Incustodito corpore qualis erit?
Cuncta mihi potius sunt experienda priusquam
Excludant summum lumina nostra diem. (140)
Excludant, peream, sperno violata salutem.
Eligo, si nequeam viuere, casta mori.
Quod si visa forem prius his, quam vidimus illos,
Errori posset parcere quisque meo.
At si sponte petam iuuenes tot sola, putabunt (145)
Quaesitum Veneris me in nemus isse iocos.
O si quae nostrum tegerent velamina corpus
Rustica, velamen nunc mihi molle nocet!
O facies, quae me laedet, si ignobilis esset:
Vae miserae, contra me mea forma facit! (150)
Vt formosa suo facies fert tempore fructus
Tempore non apto sic quoque damna capit.
Esto, vim patiar, mentem vis vincere nescit:
Turpe facit corpus mens scelerata suum.
Ah modo ne ante diem virides mors auferat annos, (155)
Quod vitare nequis dissimulare licet.
Sed semel amissum vultu praeferre pudorem,
Res est quam virgo fingere nulla potest.
Fingere fac possim, noscent mea crimina quinque:
Quinque sciant, totus conscius orbis erit! (160)
Vt taceant homines — volucres scelus esse querentur;
Gramina me prodent arboreaeque comae.

Previous page

Next page


Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1535], Error devius virginis Ruthenae, versio electronica (), 1194 verborum, 178 versus, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia] [word count] [vrancicmerror].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.