Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 8 --

ammiratione cordis est comotus ac despiciens eundem bello capere non posse, diligentius deliberato consilio grauissima dispendia ipsi districtu imperauit impendere tam eius rura combustui tradendo, quam etiam vinearum uites et domos eradicando.

Et non ualentibus id uiolento laceratu rapere, uisus est quendam montem Spas vocatum nimia uirtute praecinctus in domini naturalis suppetere potestate, uiriliter ipsum cepit agonizare. Ibique multas probitates ac corporum strenuitates ipsa militia experta est; demonstrarunt, quod et obtinere nequiuit. Cuius exercitus probitatem et audatiam eius aduersarii intuentes putarunt non rationales homines, sed rabiosos leones sic mirabiliter pugnare in admirationem compelluntur.

Quę omnia supradicta prefata Vla- 5/5v dislaua considerans, timuit quippe ac tante potentię, quę erat numero quatuor milium galleatorum, non posse resistere, extimata est pacisci cum dicto Nicolao bano, qualiter ipsa et eius heres in regis dilectione fideliter permanerent, sicque confecit. Interueniente siquidem federe ac firmato, uidelicet quod ipsa Vladislaua pro se et pro sui nati parte procuret ac presentari faciet unum idoneum ac sufficientem legatum coram Maiestate regali, qui spondeat ac uelit pro eorum parte parere, quicquid sanctum imperauerit dyadema, fideliter obedire et adimplere. Electusque nuntius uirtutibus plenus et legationibus potestatis instructus ad regem suum iter properauit ac, ad ipsum regem accedens humili impensa reuerentia, causam sue legationis humiliter exposuit. Audito rege legati sermone, hec uerba ipsi nuntio est prolocutus.

[ERROR: no reftable :]Responsio regis

Legationum fidelitatis efficaciter informati, quamuis genitor, filius Neliptii nostram gratiam immeruerit ac-5v/6ceptare, cum ipse prolixo iam tempore nostre Mayestati plurimum extitit infidelitate occupatus, nihilominus nos beniuoli, qui ad nostrum accedunt solium, ad apicem honoris sublimare ac illos, pro quibus tantum nobis premonstrasti fidelitatis signum, non ut dignos interitu,

Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.