Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 52 --

3. Quomodo Veneti parant sibi necessaria ad debellandum vrbem Iadre

Cum Veneti veraciter intellexissent regem protectioni sue Iadertinos assumpsisse et eorum petitionem satagebat adimplere necnon suis tyronibus et subditis imperasset parare victui necessaria pro transmeatione defensationis aduersorum, ut iam sępius notavimus, cum quibus et ipse rex personaliter erat accessurus, eorum contra ciuitatem satagebant altioribus et plus imminentibus fundare propugnaculis et turribus ac eam cingi muro cemento linito, a boreali quidem parte turres ligneę seu decem propugnacula, ab australi totidem. Sed ex orientali plaga erant numero quatuordecim et a parte quirinali inane nullaque fortilicia ab hac plaga erat instructa ex eo, quod illic tuti fore ipsi Veneti reputabantur propter ipsorum classes et galleas, quae ibi continue applicabant et sibi portum eligebant. Nam si euentu eos contigisset et nimia oppressione essent hostium conflicti seu aliquorum non posse resistere potentię, eorum erat meditamen in dictas classes fugam arripere et inimicorum fugam euadere.

Fabricare iubent quedam altissima edificia turrium et cathorum lignea vetustate compositorum, quibus ipsis Iadertinis 48/48v minantibus eos debere cum illa impugnari. Sed ex hoc nullum hostes genus formidinis summentes, sed semper sperabant de regis fauore et eorum futuro remedio. Quamuis ipsa edificia frustra sint laborata, cum nullum hostibus prestitit detrimentum nec cum ea pugnare ausi sunt nec Veneti conantur durioribus affici doloribus. Cum decem et septem trabuchis ciuitatem deuastabant. Nam quodam die Nonas Aprilis mensis, cum illo magno trabucho confecto in septentrione bastide sęuioris iactare non cessassent, diuina concedente pietate, in terram precipitauit.

Et eodem die bis duę naues maxime trium tectorum, quibus vrbs Iadrę debebat impugnari, causa conficiendi super eas ingeniorum edificia in scopulo mali consilii applicarunt. Quas hostes inspicientes deridebant confidentes in presidio diuini solii, quod eisdem erat concessurus.

Parant et Veneti tam in equore, quam in terra propugnacula. Iubent tertio Idus Aprilis vltraquam quinquaginta plathos Mantuanos in obsessum ciuitatis peruenire.

Et tertio Madii Kalendas grande extitit hostium in sticato exactum, per quod illa edificia miri decoris, de quibus in huius capitulo tetigimus, extraxerunt versus vrbem

Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.