Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 65 --

et ibi toto die naturali in equis et sonipedibus ascensis ad estum morabantur et interdum recreationis causa in vrbem introibant. Nemo reperiebatur, qui occasione refrigerii guttam liquoris porrigeret seu falerni.

Sępius per Venetorum missos rex exquisitus fuerat, ut ipsi possent cum dicto rege aliquos conferre sermones. Quibus rex nec licentiam accedendi tribuebat nec ipsos tantum audire consentiebat. Sed ex quo 56/56v Veneti cum ipso rege oretenus fari non presummerent, cum sublimioribus Vngaris ac bano Bosnensi ceperunt adinuicem amicari nec non inter se conficientes quoddam proditionis et conspirationis genus, quod statim indicare promittimus.

Imperio ipsius regis tres cattos ligneos fortibilis fabricationis prefati Iadertini ab eorum architectoribus laborare fecerunt. A quoque ipsorum quoddam longum lignum in lance, quo menia bastide et propugnacula funditus erant destructura. Nec idem rex vrbem ingredi uoluit, donec ciuitas ex hostibus foret liberata.

9. De bello dato bastidę, in quo Veneti palmam victorie gerunt

Kalendis Quintilis mensis, die qui Saturno est dedicatus, dum volucres suarum vocum inchoant suauia modulamina, prefatus rex plusquam octingentos prefecit tyrones militari cingulo confibulatos, ex quibus quattuor Iadertinos ordinauit, quorum non expedit recitare nomina, cum quibus et aliis suis ordinatis aciebus parauit se expugnaturum contra bastidam Uenetorum, in qua erant constituti ad ipsius defensionem plusquam sexdecim milia pugiles.

Resonat mandato regio tubicula pedestris per urbem, insurgunt Iadertini alacriter, induunt bellica arma, plusquam tria milia hominum cum eorum edificiis precedente vexillo S. Martyris Grisogoni, eorum patroni. Audacter versus bastidam se dirrigunt, in quorum comitiua fere quinquaginta erant Ungari. Reliquę vero acies equitum ipsam contra ciuitatem arctissime cinxerunt. Quibus penes ipsam applicatis, aliqui eius murum absque pauore in ruinam student euertere, aliqui procurant eorum

Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.