Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 70 --

curriculo illos insontes Iadertinos, qui tanta fidelitate uigebant, quod potius morti et tanto discrimini se disponebant quam absque eorum regis obtento commeatu nullum federis iudicium roborare eligebant, et tales extendis tuas uires fortasse? Sed certitudinaliter tranquilior erogas te in sequentibus, ut grauiori iactu uigilando interimis. Nam quantum tua abundantius confidunt prosperitate, hos terribiliori ictu in abyssum precipitas. Tuum est iuuare in te sperantium nolle obedire. Execratus igitur homo, qui in te iuste confidit. O homo, qui cinis es, cuius rei causa meos actus a bono frequentatos sic turpiter conquerendo paruipendes? An ignorantia spernibili cingeris, quod Dicor fortuna, quia non sum omnibus una, Nam si non rotarer, non fortuna uocarer.

Sed certe quanto appetibiliora mundi proueniunt, tanto a uiro sapienti sunt fertilius formidanda pariter et fugienda.

Non decebat illos sane lance assumere letitias, que cum iubilo ad magnum ischiros resonare, 59/59v ne in prosperitate eorum quemquam extolli permittant, ne post mortem in aduersis anima diuersius consternat. Et certe consternauit et tali dissipatione commouit, quod plurimi plebeati facti sunt fugaces et proprie ciuitatis diri rebeliones. Cruciantur regnatores urbis igne uiuaci, iudicant sibi illud surgere, quod humanitas fragilis et patiens est ad tolerandum. Pacientiam nequeunt superare, carent eneo pectore nec sunt nutriti inter horrendos tygres et uenenosos chylindros. Contra eos uidetur insurgere gladius biceps, nempe eorum cithara scissa est et organum letitię in flentis lachrymas defectum patitur, mens succumbit, ratio hebetat, intellectus reclamat, memoria titubat et tremit sensus, imaginatio in tantis

Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.