Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 20 --

"% Vniuersique approbant laudabile consilium et confestim clam decreuerunt vnum solemnem nuntium ad dictum Lodouicum, regem Panonię iam sępe memoratum, sagaciter destinare, qui humiliter presentare debeat precise sine vllo alicuius contradictionis obstaculo dictam vrbem Iadrę, pariter homines eorumque omnia bona, tam mouentia quam fixa, ac ei velle parere necnon fidelitatem laudabilem gerere benedictę coronę, prout subditus tenetur suo naturali domino, supplicando ipsi flexis genibus deuote, ut hoc exiguum exenium a charis eius subditis et fidelibus dignetur acceptare, quos olim piissimus dominus Krolus, fęlicissimus genitor Sanctę maiestatis, tanta affectione tutabat, quod non minus ipsis Iadertinis, benigniorem charitatem quam vni ex Panonis premonstrabat. Et electione inter ipsos ciues nobilesque solemniter celebrata, Franciscum quondam Pauli de Georgio, ipsorum conciuem, elegerunt in missum. Qui XVI o12 die post crepusculum dicti mensis Augusti suum iter ad dictum regem accelerauit in breuibusque diebus ad dictam regionem Vngarię peruenit et ad ipsum regem debita reuerentia impensa accessit. Cui prono capite et denudato ac etiam genibus flexis causam sui aduentus et tam prolixe peregrinationis pie indicauit necnon neccessitatem ipsius vrbis presentate palam fecit iniungens, ut ipsos fideles 16/16' sanctum prouideat diadema a tanto eruere discrimine, “ut ammissa, id quod predecessores reges perditum putarunt, per vestram benignam maiestatem recuperata existant.” Cuius nuntii legationem idem attente intelligens in multa cordis alacritate extitit usque ad cacumen repletus ibidemque spopondit affirmans ex certa scientia petitioni illorum, quorum erat legatus, velle infallibiliter, quantocius erit facultas, hilariter adimplere. Munus illud, quod Iadertini tam deuote sibi exeniauerant, gratanter suscepit.

Adhuc etiam Iadertini non cessant per suos speciales missos concordiam a dicto Capitaneo frequentando postulare. Atque Capitaneus durioris voluntatis instigatus solum Iadertinos audire non affectat, nisi accedant petitioni superius declaratę, immo die noctuque arctius obsessum cum clasibus separatim quantum iactus est lapidis

Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.