Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 21 --

"' exequebatur. Atque transfretant in insulis, multa dispendia inferunt Iadrensibus.

Omnes pecudes et pecora, plusquam ducenta milia in sui vsum et libitum conuerterunt, domunculas et tuguria insulanorum ciuiumque Iadre impie comburunt.

Sed exercitus numero 20000 peditum et equitum in ciuitate cumulatus Nonę per terno die agros et rura et vsque ad fines S. Martini visitat et discurrit. Cuius exercitus Capitaneus Marcus Iustiniano erat prefectus. Et si quos ciues Iadrenses aut subditos reperit, terribili nece submittit, omnia habitacula rurum igne iubet conburi. 16v/17 Nunc insulani et villici fideles suas deserunt habitationes. Iadre sibi eligunt locum tanta copia virorum, qui dignabantur armis decorari, quod numerum sex miliarium excedebat, sed omnes in vniuerso, qui annone mandendo non parcebant, erant fere numerus viginti millenarius et octo, qui in vrbe Iadre extiterat collocatus.

Confidunt Iadertini in sui probitate et scitu, quod eloquentiam Alani sapientiamque philosophię putant excedere, soli gubernant vrbem in multa lentitate et inobedientia, neminem aduenam, qui sciret et posset consulere ac a tanto posset liberare discrimine, affectant accersire in gubernatorem. Verbis friuolis saciantur et aurę matutinalis potum assummunt, in magna clade se immiscunt et ad arctissimas perueniunt conditiones, ut Deo condonante gratiam satis lucide propalare studemus.

Regnante vero vespere diei XV i20 Augusti predicti mensis, quidam classem seu galellam, in qua vltra decem potentiores viri de ciuitate Tragurii, qui Venetis transfretare extimabantur, in Vallem magistrorum applicauit. Quam Iadertini cum duabus barcis armigeratis cęperunt omnesque eius nobiliores et aliquos eius plebeios in carcerem detruserunt pro eo, quod et ipsi Tragurini quamplures Iadertinos in eorum ciuitate repertos absque causa rationabili in captiuitatem deduxerunt. Tu quoque fac simile, sic ars deluditur arte.



Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.