Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 31 --

Sed, o collega amantissime, sicut Aristotiles philosophus et Porphirius in eorum dialeticis et conclusionibus expresse attestantur, animalitatem rationalitatemque fore essentialiter hominis ac risibilitatem proprium eius, sic manifeste Venetis insit naturaliter excitare simoniam ac eius proprietas Vngaricęque turbę cum simonia somnium appetere. Bene ergo diffinitio hominis descripta ab amatoribus scientię, inquantum tangit illos sceleratos viros, deberet augumentari, 25v/26 non autem tantum decapitari, prout ex premissis luculenter designatur.

Duces vero totius exercitus memorati multas occasiones ac irrationabiles excusationes ipsis legatis allegabant ad dictorum Iadertinorum suffragium nolle accedere proponentes ac conferentes tantam copiam virorum bellatorum in sticato Venetorum eorum aduentum expectasse, quod potentia horum si dupplicata fuisset, discriminosum esset vlterius ab illis finibus procedere. Et cum dicti missi, qui propter Iadertinorum ad illos destinati fuerant mandato dominationis Iadrę, ipsos simoniacos seu numo sicoratos non valuissent ab illorum iniquo proposito remouere, confestim ad regem Lodouicum festino gressu ambularunt. Et idem duces exercitus mane facto diliculo a Mogoroua Draga recesserunt sui domini spernentes edictum ad partesque Vngaricas properauerunt.

Intelligunt fideles Iadertini vulgaria perueridicas relationes Vngaros spreuisse et recusasse illos nec eos velle a tanto liberare discrimine et tam grandia suscepisse dispendia parata pro ipsa militia. Quamuis grauibus doloribus 26/26v intrinsecus passi fuerint, nihilominus adhuc fiduciam spemque infallibilem in ipso rege intrinsecus retinentes, eo quod ipsis dictus rex affirmauerat eos non relinquere, sed, si neccesse fuerit, solus personaliter in eorum suffragium vere futurus et cum sua potentia accelerabit.

Clamabant Veneti voce preconia per Iadertinos eligenda velle applicare, ad quam hostes non tantum exaudire gliscunt, sed nec pręconis intonationem eorum aures

Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.