Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 40 --

lugubria induunt vestimenta. Nunc iste filium, nunc ille fratrem, nunc reliqui patrem et propinquum sepeliunt, quod multi doloris tactu similem transitum properabant.

Fit etiam defectus ac penuria subtilium alimentorum appetentium morbo languido.

Nihilominus tantus 34v/35 ac tam intimior amor ac Iadertinorum fiducia erat prefixa et in eorum mentes stabilita in Lodouico, ipsorum rege, quod tunc temporis potius eligerent fame, siti ac vita priuari quam Venetorum principatu subiugare se velle.

22. De triumpho quem Iadertini habuerunt de quodam trabucho confecto in quodam nauigio appellato maranum

Sane igitur obsidentes Iadram, que a senioribus appellata est Teronia, de die in diem acriores cumulant contra hostes suos vires ad inferendam aduersariis grandiorem iacturam et molestiam. Monos ex illis nauigiis, de quibus supra recolimus tetigisse, quod Italici maranum nominant, super quo erant laborati trabuchi, in valle S.

Iacobi iuxta portum locauerunt, cum quo continue hostium ciuitatem machinabant, sic quod a ventis quatuor ex machinarum tactu Iadertini lapides trabuchorum suscipiebant, nam secus bos et secus arator intelligere dicitur.

Et cum dicta machina hostibus non tam grandem iacturam inferre extimabatur, 35/35v qualem molestiam eisdem deducebant, putauerunt aduersarii, qualiter dictum nauigium pariter cum eius machina possent in sui vsum conuertere, toto nixu studuerunt. Iusserunt ab architectoribus fabricari quandam cathenam tignorum similis confectionis prioris, sed compositionis debilioris. Qua expleta, ipso tertiodecimo Kalendas Februarii noctis secundę vigilię et sub silentio a dicta ecclesia S. Iacobi ab ipsius ripa usque ad alteram partem portus recto tramite incedendo versus ciuitatem protenderunt ipsamque in ęquore figere mandauerunt et eadem hora fere quinque trabuchos ob defensionem ipsius cathenę tensos versus ipsas girauerunt. Circaque tertia vigilia noctis tenebrosę eiusdem Iadertini in quibusdam eorum crapulis decore armigeratis ac cum quadam magna gallea, in qua constructa erant eminentissima

Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.