Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Previous page

Next page

-- 204 --

cupio. Ut autem bene et ex sententia perficiatur, conserveturque ab indignatione viri, et a publica infamia Deum etiam ac omnes superos precor et exoro. Donec enim eius rei exitum optatum intelligam, vix crederes, quantum doloris suffero, quantum molestiarum ac moeroris devoro. Neque mireris; quandoquidem, ut ommittam, quam obsequens, quam morigera in omnibus mihi semper extitit; tantam eius fidem, tantum erga me amorem sum expertus, quantum nullius hominis alterius amicae a nativitate mea. Juva igitur eam opera, studio, re atque industria tua, et utrumque nostrum salvum reddes, altero conservato.

Vale. Albae Juliae Transylvaniae kalendis Martii M. D. XL.
Antonius Verancsics Joanni Regi.

Probe humano ingenio comparatum est, ut severitate senum juvenes gubernentur, hique maxime obtemperent, maxime illi imperent ; quodque senibus pro eorum aetate aliquando licuit, juventuti suae negent licere, ac eam froeno etiam coerceant : nempe ut iam securi a vitiis, et destituti ab omnibus voluptatis incitamentis, quae adhuc nobis a fronte sunt, et evincenda supersunt. Verum saepenumero et ipsi metas auctoritatis

Previous page

Next page


Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.