Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Previous page

Next page

-- 207 --

excedunt, resecantes in juventute etiam illa, quae successivis temporibus natura ipsa indulsit, et omnium sapientum scholae permisere. Hic multa exempla, rationes, argumentaque ad id facientia referre possem, si causa mea disputando magis quam supplicando salvari deberet. Etenim excessus nostri, qui maiorum disciplinae subiacemus, horum praesertim, a quibus exspectamus, multo graviores putantur; damnabilioresque efficimus, si aut excusatione diluimus, aut defensione denegamus. Igitur, Clementissime Rex, sit mihi in spontanea confessione venia, sit in tua clementia perfugium, sit in Maiestate protectio. Adamasse me superiore anno Ursulam mulierem, civem Budensem, et ex ea filium suscepisse, non eo inficias. Is nempe amor mihi non tam studio, quam casu obtigit, nam aedes, aetas, voluntasque nos coniunxerat; si et corpora copulantur quis damnet, quod evitare neque Hippolitus ipse potuisset, si hanc facultatem habuisset. Ob id avunculum meum capitaliter mihi indignari, Tuaeque Maiestati gravissime queri, deque beneficiorum meorum privatione, tamquam qui et amore eius et gratia Tua essem indignissimus, vehementer agere audio. Retulerunt etiam pientissimum responsum, quod illi Maiestas Tua dederit : pro quo ego, si mille saecula superero, si mille mortes obiero, nunquam me satisfacturum certo scio ; verum quoad vixero, fideli ac sedula servitute conabor me semper deditissimum et promptissimum Illi mancipium exhibere, Eidemque ut non reprehendendis moribus, quocunque modo his annis lapsus sim, probari possim, quemadmodum hucusque studui, advigilaturum posthac enixius polliceor. Quamquam autem illud, quod avunculus meus publicum fecerit, vel ipso crimine gravius

Previous page

Next page


Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.