Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543], Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica (), Verborum 4922, Ed. Srećko M. Džaja Guenter Weiss [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfconst].
At ego, inquam, protestor, ne postea de serenissimo domino meo aut de me queramini, fideliter enim et sincere agit vobiscum Regia M.tas, non redeunte me nec oratores huc venient, et sacra Reg. M.tas., desperata pace, vereor ne aliquid attentet, quod potius erit belli quam pacis seminarium. Capiat, inquit, Budam, si potest. In presentia nondum excrcitus noster accesserat ad Pestam et ignorabatur, in quam partem peteret. Aut, inquam, dimittite me ex fide publica aut, si hoc non vultis facere, date mihi honestas expensas. Veni cum quatuor servitoribus, equis octo. Adhibuistis mihi multos custodes, quos oportet me alere, et non dantur per diem unum nisi aspre triginta. Non sufficiunt autem centum, si vel modice vivam. Aut si neque hoc licet impetrare, permittite, mittam unum servitorem pro pecunia. Inquit: Brevi venies cum Imperatore, foris erunt leviores impense. 8. Aut in contemptum id fecerunt, aut quod fiscus Imperatoris exhaustus est. Aliis
finitimis arcibus etiam per Expeditis omnibus que videbantur ad me pertinere, ocium decrevi agere, nam et interpres dixit, nequicquam expectes dimitti antequam succedat aliquod in Hungaria vel secundi vel adversi. Interim exercitus successit Pestho. Magnus metus ortus est Constantinopoli. Imperator decrevit aulam suam ultimam spem cum Usrei Bassa presidio Belgradi et Sirmii mittere, quippe non erat dubium, quin noster exercitus esset expugnaturus Pesthum. Timebant, ne nostra classis victrix decurreret per Danubium et Sirmium occuparet. Chaussi, mei custodes reprehendebant V.M.tem, quod misisset petitum pacem et nihilominus oppugnaret Pestum. Dicebam, bene agere M.tem Reg., postquam de pace nihil renuntiatur, nolle occasioni deesse, satis diu expectavit responsum. Hoc egit Imperator me detinendo. Tunc illi: Si saltem hoc nuntiaret rex tuus Imperatori, tuus sum, omnia impetraret. Omnia, inquam, dicta sunt bassis que debuerant dici. Propterea sic illis respondebam, quia sciebam, eos omnia mea verba deferre ad bassas. Post vigesimum circiter diem vocavit me Rhustan Bassa dixitque: Propterea vocavi te, ut
tibi darem malum noscere; venit a Existimabam, quod de discessu nostri exercitus iocaretur, aut aliquid vellet a me expiscari. Quis enim facile crederet, exercitum tam validum, tam instructum, qui universis viribus Thurcorum opponi potuisset, vix tentata oppugnatione, nulla existente causa metus recessisse an fugisse; dixerim: haud scio. Itaque mirabundo mihi dixit: Tu non credis, sed verum esse, paulo post scies. [ERROR: no reftable :][De Petro Pereny] Tunc etiam dixit: Quis suasit regi tuo, Petrum Pereni preficere Hungaris? Nunquam inter nos et vos pax constare poterit, si vel a vobis vel a nobis non castigabitur. Perfidiam eius accusabat. [ERROR: no reftable :][Verba Rustan Bassa] Dixit etiam: Nonne melius est regi tuo dare illas quatuor civitates et habere pacem ethernam, quam et alia que habet in periculum adducere? Melius, inquam, si defendere illas non valet. Possetne, inquam, de pace transigi equis conditionibus? Hic diu cogitavit, et omnino nihil respondit. Sic finito colloquio ego discessi, nec amplius ad eum redii, nisi postquam fui dimissus.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543], Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica (), Verborum 4922, Ed. Srećko M. Džaja Guenter Weiss [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfconst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.