Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1543], Magdalenae Millaversiae, versio electronica (, Alba Iulia), Verborum 523, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist15430720].
Previous page

Next page

-- 214 --

copulatam ; musicae postea scientiam, in qua sic voce, sic pollebas fidibus, ut quum seu Lydios modos, seu Jovios addam, et reliqua, quibus facile cedunt, Venetos movere maluisses, Ariona vincere et Argum sopire posse haud dubie mihi videbaris ; ingenuitatem postremo ac elegantiam actionum, quam in Te tam solidam tam raram cognovi, ut a Trojana nobilitate, a qua multi Reges, plurimaeque nationes remotissimam originem ac fastuosas magnitudines non tam mutuare, quam trahere contenderunt, prodiisse Te censuerim. Hincque est, quod licet externa imagine, gestuque ac decore bellam et famigeratam laudem perspicue referres ; supra etiam nescio, quid magis tam suave, tam delectabile ex ore, ex oculis spirares, quo mihi ad ipsam quoque Venerem propriis accedere videreris: tamen postmodum ad internam et penitiorem Tuam consuetudinem reductus, pudicam et verecundam pene Lucretiam Romanam apparenter in Te deprehendebam. Quapropter et voluptates illas Tuas hoc honestatis velo sic restrictas, et cum frugalitate quadam concessas, procul dubio chariores optabilioresque reddebas, longeque maiorem ipsarum existimationem pretiumque apud amantes excitabas; sciens omnem copiam vilem esse, et ad vulgus pertinere. Sed excusationum, blanditiarumque satis ! Ad veniam avocor, quam ut mihi concedas, non sis dura ; eam enim promerui vel hac epistola, qua vives, ipsa si vivet. Ceterum memineris amici, et amantem licet absentem, redama, aevoque fugitivo fruere ! Nam autumnus, veris ac aestatis bonorum spoliator, iam adest, et bruma instat, quae mihi, si reliquum ex eo fecerit nihil, meos casus solabor ex alienis, tuisque saltem pascar virtutibus, quibus quum per omnes aetates fuisti hucusque

Previous page

Next page


Vrančić, Antun (1504-1573) [1543], Magdalenae Millaversiae, versio electronica (, Alba Iulia), Verborum 523, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist15430720].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.