Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- B --

et timebam leuitatis argui, vetusque illa doctrinarum cupido nondum exoleuerat, et in corporis animique pestiferam tabem procubueram, sed tandem vicit ratio melior: extemplo reuocaui mentem ad meum vetus institutum viuendi, abiectis studiis sapientiae: nec diu post rediit pristinus color et sanguis et animi firmitas:

Nihil sane inquam hic esse peccatum video praeclarum prorsus atque diuinum opus summis animi atque ingenii viribus aggrediendo in comparanda sapientia, quam vnusquisque sanae mentis expetere debet. Verum adhibenda fuit moderatio, habendaque ratio corporis, cuius fulturis ipse quoque animus sustentatur. Vix reperies vllam festinationem maturuisse, nullaque scientia, vel tenuium disciplinarum addiscitur citra laborem et sudorem, longissimaque spacia temporis. Quid dicendum de sapientia, quae omnium doctrinarum facultatem, omnem diuini iuris et humani cognitionem complexa est? num credis in eius possesionem quasi per somnum inuadere? At certe non modo non desperandum est, sed potius contendendum pertinaciter, vt voti compotes euadamus: sicut in bello fiducia vincendi initium victoriae est, ita egregia spes in studiis facilem viam praestat ad potiundum optato fructu. Caeterum quo id minore periculo consequi valeamus, eos censeo imitandos, qui sibi proposuerunt arduum quempiam cliuum ascendere: solent autem in altum nitentes subsistere identidem, alioqui defecti potestate spirandi, diruptisque ob continuum laborem

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.