Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- B-v --

ramicibus in medio cursu deficerent. Haud aliter nobis quoque in superandis magnis disciplinarum difficultatibus faciendum arbitror, nunc animum relaxare, nunc intermittere studia, nunc ad eadem redire intermissa oportet, etsi ad summum pertingere non possumus, in secundis tamen aut in tertiis consistere non extremae laudis est.

Mirificam inquit capio voluptatem ex tuo sermone, sic enim confirmauit meum consilium, vt deinceps poenitere me facti non possit. Sexcenties animam exhalauissem, (in tantum rei magnitudinem, ac vix quatuor hominum aetatibus perdiscendam extulisti) antequam peruenire liceret eo, quo tantopere contendebamus: ac tibi quidem magnopere cogitandum est, quo te periculo isto eximas: quippe tam peruicaci studio vehementer immutatus es: curae atque vigiliae, et ipsa pertinax mentis intentio exorbent internum humorem, spiritusque vitales penitus exhauriunt: nisi recaeptui mature cecineris, vereor ne tibi propediem vel ab helleboro petendum auxilium, vel cum pestiferis morbis de vita dimicandum sit.

Hic ego subridens, num tibi videmur minus capris circa propriam salutem sapere? illae quidem grauatae nimia pinguedine palpebras in aliquem rubum impingunt, ac missione sanguinis grauedine leuantur. Nos uero cauere a perniciae manifesta nesciemus?

Non agnoscimus inquit istam sagacitatem in facie squallore situque pene confectam: saepe vsu venit vt ii, qui sibi oculatissimi videntur, suis tamen in rebus plurimum caecutiant:

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.