Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- Bii --

quae res multos mortales omnibus temporibus perdidit, ac in futurum perdet.

Quod si inquam ita se res habet, in quo tamen opere praeclarius extinguar?

At vide inquit, ne sit hominis inconsulti, dum quaerit aliena, ne etiam ea, quae domi habet, amittat: haec est illa Thaletis sapientia metientis coelorum spacia, et non cernentis fossam ante pedes in quam prolapsus cecidit: Quorsum attinet vmbram quandam sic appetere, vt obliuiscaris tui ipsius? Quod si qua sapientia inter mortales habetur, illa certe, vel alias nulla est, suis in primis vnumquemque commodis prospicere: nequicquam enim sapit, (vt prouerbio dicitur) qui sibi non sapit, Quinetiam eos, qui vni dumtaxat negotio inhaerentes fugiunt consuetudinem amicorum, vitant eorum congressus, abhorrent a conuiuiis et gymnasiis, omniumque suauitate sensuum, non dubium est peccare aduersus naturam: indidit enim penitus in visceribus atque adeo in ipsis medullis titillationem voluptatum: quibus nisi vtamur, videbimur male sentire de natura, planeque ingrati esse, quod eius munus gratuitum contemnimus, quae nihil facit absque summa ratione.

Et mihi persuasum est inquam nihil esse flagitii in perfruendis voluptatibus, si modicae concessae temperate, atque cum ratione susceptae sint: nam omnia nimia profectaque a temeritate vitio non carent. Caeterum si cum his conferamus voluptates animi (deum immortalem) quantum hae prae illis vilescent, nec digne videbuntur ut veniant in lucem et sermonem hominum.

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.