Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- Aii --

ILLVSTRI AC MAGNIFICO DOMINO SEVERINO BONERO A BELICZE CASTELLANO Biecensi, Zuppario, Burgrabio, ac Magno Procuratori Cracouiensi et Osswecimensi, Rabstinensi, Ducatuum Capitaneo, Domino praestantissimo, Tranquillus Andronicus. Foelicitatem.

Proximis diebus, Illustris et Magnifice Domine, quum ex Italia venissem ad Illustrissimum et Magnificum Andream Comitem a Gorka Castellanum Posnaniensem, summumque maioris Poloniae Capitaneum: qui virtute, splendore, magnitudine animi, aliisque praeclaris dotibus nemini hac aetate clarissimorum hominum facile concesserit, iamque re perfecta, parantem isthuc proficisci, partim vt post ingentes erumnas tuo iucundissimo conspectu sapientique oratione recrearer: non enim abhorres ab eorum congressu (quacumque fortuna sunt) quos tui cupidissimos et obseruantissimos esse cognoscis, partim alios quoque fautores et amicos inuiserem: praecipue excellentissimum Ioannem Comitem a Tarnow Castellanum Cracouiensem, pace belloque clarissimum, Reuerendissimum et amplissimum Samuelem Episcopum Plocensem, Cancellarium Regni Poloniae, mansuetudine, pietate, eloquentia facile principem, Nec non praestantissimum Stanislaum de Lasko Palatinum Siradiensem, consilio, grauitate, constantia eminentissimum, Retinuit me ipse Comes iisdem iniectis mihi vinculis, quibus iam pridem colligauerat. Siquidem a die, qua in eius familiaritatem ascendi, semper incredibili beneuolentia me complexus est: omnemque vim humanitatis in me non obscure exercuit. Cuius tam excellentis tamque beneuoli principis

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.