Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
corpore maneat, sed eam praesentem non cognosci vitiato sensu communi, per quem vires suas exerit, hanc enim potissimam causam dementiae arbitrantur. Et ipse inquam possem aliam quorundam opinionem afferre, dicentium (nulla de sensu communi facta mentione) ab animae principatu ad quinque partes sensoriae totidem spiritus exploratorios pertingere, quos alii sensus interiores vocant. Mihi vero neutrum placet: fingunt enim animam quasi rem materialem in capitis penetralibus reclusam more principum mittendis et accipiendis nuntiis intelligere: quod sane non minus absurdum, atque falsum est. Non considerant autem vim ipsius diffusam per omnes recaessus corporis, ac eam praesentem excubare ad partes instrumentarias, nec indigere ministris ad ea, quae per seipsam exequi potest. Nam qui sensum communem siue phantasiam aestimatoremue nominant, non aliud credam, quam appraehensoriam facultatem, vimque iudicandi substantiae Ergo inquit: Medici fomenta occipitio temere apponunt, vt laesae memoriae opitulentur, cui certam sedem in capite
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.