Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- Eii --

statuerunt?

Anima inquam delatas quidem ad se notiones et mente conceptas adnotat quasi in membrana scriptoria, seponitque in intimo capitis loco, vt illis tutius sit ab externa iniuria: atque inde, quum opus est, depromit tanquam ex thesauro. Non magis enimuero turbat animum corrupta sedes memorie, quam Economum, si quis deleat eius Ephemeridas. Sed quamdiu adest intellectus, caetera omnia corrigi atque instaurari possunt, eo quidem abeunte, subleuandis imaginariis memoriaeque partibus incassum conabere. Iste locus de contemplatione naturae amplissimam praebet materiam ad disputandum, Caeterum et nox appetens, et sermo prolixior, vrget vt festinem ad calcem, neque licet vno die omnes Phisicorum et Medicorum scholas excutere. Nunc ad postremam venio coniecturam. Si diligenter reputabimus immensam dei prouidentiam, tum in vniuersi, tum in singularum rerum creatione, inueniemus ab illo sapientissimo opifice nihil superuacuum, nihil redundans, nihil quod difluat imperfectumue sit: Sed omnia cum mensura et ratione quasi ad Lesbiam regulam facta. Naturam et habitudinem corporum cuiuslibet animalis attemperauit ad aeris, loci, pabuli qualitatem: et nihilominus benignus ille parens affatim copiam omnium praebuit, ad implenda desideria caeterarum animantium eaque finiuit angustissimis terminis, videlicet quatenus naturae satis esset, vni tantum homini immensam atque infinitam cupiditatem in animo inseuit: Non eam dico cupiditatem, quae radicatur

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.