Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- Eiii --

et hominibus (ut Plato inquit) omnia bona proficiscuntur, quae nullius mortalis aut oratione exprimi, aut cogitatione complecti queant. Nam si magnopere delectamur intuenndo solem illustratorem orbis, reliquasque stellas flagrantes, ac miram vniuersi pulchritudinem, quanta iucunditas futura est, cum contemplabimur deum ipsum, qui haec omnia condidit?

An inquit omnibus ea gaudii merces repromissa est?

Omnibus procul dubio, qui conformantes se per omne tempus Dei voluntati iuste sancteque vixerunt; Alioqui stolidi est existimare, homines superbia tumentes, ardentes odio, furentes inuidia, flagitiis contaminatos, commaculatosque sanguine innoxio, praeda, iniuria, caedibus oppletos, contra pium et aequum, proculcatis diuinis et humanis legibus, parem esse cum innocentibus remunerationem recaepturos, qui totam aetatem contriuerunt in liberalibus disciplinis exercendo ingenia, vt exculto animo virtutibus partim quietam et laudabilem vitam agerent, partim ad exemplar sui alios docendo, hortando, consulendo, ad mutuam charitatem et iustitiam, vnica vitae humanae precia atque ornamenta prouocarent: alios vero deterrerent a scelere atque iniuria. Et reges quidem sapientes, et respublicae bene institutae, et leges diuinae voluntatis interpretes numquam istam aequalitatem probauerunt, sed improbitas multabatur, virtutem laus sequebatur. Atque ea regna, vbi haec immutata sunt, audacibusque et nefariis honores et magistratus deferri caepti sunt, constat a stirpe interiisse. Quid putamus deum

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.