Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Previous page

Next page

-- 9 --

tamen ad eam rem vim, et ad praesidia regno ferenda facultatem, in familia vestra amplissima statuerit, quod eius authoritas atque opes illae essent, quae totum regnum facile in eam partem, in qua se commovisset, pertraheret, omniumque ordinum homines ad curam salutis publicae excitaret. Quam laudem atque existimatione haereditariam Illustrissime Comes, si tu negligas; et de tua gloria multum tibi detraxeris, et regni saluti defueris, et in res privatas nostras, non levem calamitatem immiseris. Quae omnia, ut integra, tuo beneficio, nobis maneant; maiorum tuorum vestigia ingressus, et ad curam salutis publicae conversus, facile efficies. Non deest tibi ulla in re facultas Reipublicae vulnerum sanandorum; modo voluntas non defuerit. Quae ne desit, et maiorum tuorum magnis rebus gestis gloria quaesita, et animi tui magnitudo, et amor patriae communisque libertatis nostrae, efficiet. Ad quam rem te Illustrissime Comes pluribus hortari nolo, ne videar perpetuae voluntati tuae, et amori tuo haereditario erga patriam diffidere. Non defueris nobis, non defueris patriae, non communi saluti, et regni dignitati. Ut autem Illustrissime Comes, haec quae a te postulamus praesidia, Reipublicae et regno universo facilius invenias et firmius constituas, et adversus hostem, et re, et consilio regnum communias; vulnera Reipublicae domestica, et internus morbus tibi primum

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.