Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Previous page

Next page

-- 10 --

omnium sanandus: discordiae ordinum, quae Rempublicam universam convulnerant, atque consensum ordinum dissolvunt, tollendae, et flamma odiorum extinguenda. Hoc enim malo, in viscera nostra deseviente, nulla salus et publica et privata speranda: Discordia enim magnarum rerum publicarum dissolvendarum semper causa fuit. Quid Romana Republica aut sanctius legibus, aut robustius armis fuerit, quae ab occasu solis, ad ortum usque et arma circumtulit, et imperium promovit; cui nemo resistere auderet, omnes parerent, ac ultro etiam in sua iura concederent? quae tamen tam potens foris Respublica uno intestino discordiae morbo, et non solum debilitata, verum enimvero prorsus eversa interiit. Equidem non tantum ad res, firmandas opes, non tantum exercitus, armaque praesidii ferunt; quantum discordia civium, et odia intestina, illis roboris detrahunt. Concordia ordinum, Respublica Romana, a parvis initiis orta, crevit; discordia, magna, et potens dissoluta, corruit. Hic igitur morbus, e regni visceribus primum amovendus: huic malo, consentiens, et amoris plena adhibenda est medicina; et tum demum extra corpus ornandum, cum e visceribus suis causa morbi extracta fuerit. Discordia, et contentionibus, vel ordinum, vel privatorum hominum desevientibus, hosti pares esse non possumus. Discordia enim, et nobis arma

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.