Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Previous page

Next page

-- 14 --

Stephano, quem singulari Dei Bonitate, et erga nos amore, tuaque Illustrissime Comes cura, et tuo beneficio habemus, regno praesidente, et ad clavem eius sedente, non saperetur, nihil est quod non speretur. Nihil enim in Rege Stephano desideratur, quod vel regno legibus gubernando, vel hosti armis frangendo necessarium fuerit. Est ingenium acutum, et in rebus perspiciendis solers, et in consiliis ex tempore capiendis praesens: est rei militaris scientia, non illa animo tantum, et cogitatione comprehensa, verum enimvero, usu, experientia, armisque assidue tractandis collecta, atque confirmata: est corpus, laboris, ineriae, sitis, et caeli, aerisque incommodorum patiens: et quod ocio tabescat; labore, vigiliis, armis exercendis, vigeat, viresque et coligat, et corroboret. Cuius rei, ut quae in Ungaria ab eo acta sint, praeteream; bellum cum Moscho gestum, indubitatum argumentum est. Grave et difficile bellum susceperamus contra superbum: multisque et macimis victoriis, provinciisque, occupatis, Livonia sub iugum missa, ac praesidiis munita, tumenti arma tulimus: quem Rex noster, primo in Moschoviam ingressu ita perterruit, ut in aciem descendere nunquam ausus fuerit: pristinamque illam gloriam, quae opes suas, victorias suas, ac potentiam invictam toto in orbe personabat, amittere maluerit; quam armis cum eo congredi.

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.