Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
-- 15 -- Non tam arma nostra, quae saepe et victor et victus quae essent, expertus fuerit; quam sapientiam, et rerum gerendarum peritiam, atque celeritatem, animique robor infractum, et consili ad omnes casus, metuens. Non ignorant hunc Regis nostri caeteri hostes animum, et in rebus arduis conficiendis dexteritatem: neque se Moscho aut feliciores aut firmiores, si eum contra se arma ferentem viderint, iudicabunt: cum viro sibi rem fore cogitant: nec aliud eis spem victoriae praeter dissensiones nostras, atque ordinum odia, et contentiones facere potest. Concordiam nostram, a nos Regem sequentes, si viderint, animo concident. Non de victoria de nobis, sed de suo casu, ruinaque cogitabunt: quam pace potius rediment, quam ut aleam belli experiantur. Invictum est Regnum Poloniae, si concordia, ac consensu ordinum roboratum fuerit, ac Regis authoritatem secutum fuerit, consiliaque sua cum consiliis eius, coniunxerit. Quod cum ita sit, ne nos ipsi, nostras vires debilitemus: ne hostis animum adversus nos erigamus: ne portas ei aperiamus; Ilustrissima Magnificentia vestra pro suo officio, et Gorcanae damiliae dignitate providere debet: quod equidem uno hoc facto efficies, si discordiam ordinum, et privatim, et publice sustuleris; si concordes, et consentientes authoritate tua reddideris, ac ut praesidiis Rempublicam firment persuaseris: si te,
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
|