Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
-- 3 --
AD ILLVSTRISSIMVM, ET MAGNIFICVM DOMINVM, STANISLAVM COMITEM DE GORCA, PALATINVM POSNANIENSEM ET COMITEM Iacobi Gorscii, in Tranquillum Andronicum Praefatio Paraenetica.
Voluntas nusquam, occasio semper, Illustrissime Comes, studii mei, erga Illustrissimam Magnificentiam vestram demonstrandi mihi defuit. Nam et Illustrissimae Magnificentiae vestrae ea amplitudo est; ut opera me ulla in re opus non habeat: et rerum mearum privatarum ea est ratio; ut nunquam adhuc usus venerit; ut aut opera, aut patrocinio Illustrissimae Magnificentiae vestrae uti in eis tuendis aut possem, aut ulla necessitate ad eam rem urgerer: tum quod in eis locis consistant, unde ad patrocinium, Illustrissimae Magnificentiae vestrae excurrere non facile queant; tum vero, quod in eo genere fortunarum sint, quod principum virorum splendorem non perferat, ac umbra delectetur: quae autem publica sunt, et in communi, vel salute, vel ornamentis versentur Reipublicae (quo in genere Illustrissima Magnificentia vestra principem locum in hoc regno, a maioribus suis, haereditate et perpetua successione traditum tenet) ea ad me hominem privatae
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
|