Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
-- 50 -- in Republica efficiat, et quibus artibus revocetur a concordiam tantisper, dum remediis locus est: ut qui administrationi rerumpublicarum incumbunt, si discordia laborarint, sciant quemadmodum dissensiones extirpentur: sin autem fuerint animis inter se consentientibus; diuturnam concordiam, maximam proculdubio firmitudinem rerumpublicarum praestare possint. Cogitabam equidem fere omnes causas, vel saltem potiores distractarum voluntatum, et quomodo tollantur civium dissidia, persequi accuratius: quid praeterea respublicas alias brevi deleverit: quid alias in longissima pace conservavit; verum hanc ego maeriam, quoniam ingentis est operis, magnaeque lucubrationis, seposui mihi in aliud tempus commodius. Neque m sinit dubium de vestris animis impudentiae metus maiora conari: ne forte, dum bono consilio studemus aliis prodesse, contemptionem, et odium nobis ipsis apud nonnullos pro gratia contrahamus. Nunc itaque satis sit summatim aperuisse capessentibus Rempublicam quibus rationibus communia commoda serventur et augeantur: quod genus degendae viae sequendum sit, ut saluti ac diuturnitati Rerumpublicarum consultum esse videatur: quod sane praestabit extinctio discordiarum: discordias autem obliterabit iniuriarum oblivio,
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
|