Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Previous page

Next page

-- 6 --

vestrae clarissimae munitus, iterum in publicum egressus, quae patribus nostris suasit, nobis suaderet, ac Illustrissimae Magnificentiae vestrae hospitio repetito, ius patrocinii haereditarium, ab Illustrissima Magnificentia vestra peteret, et quasi postliminio in familiam vestram regressus, sua iura et libertatem apud omnes, de periculis regni huius, et furore Turcico disserendi recuperaret; ad Illustrissimam Magnificentiam vestram eum remittere volui. Quem librum ut Illustrissima Magnificentia vestra eo animo, quo non solum a tuo, sed totius huius regni, et patriae patre vero, acceptus erat, ut recipias; per eum amorem, quo salutem Reipublicae nostrae, ac regni universi complexus es, oro. Vides Comes Illustrissime quae tempora sint regni nostri: vides quem hostem, et vicinum, et infestum habeamus: vides immanem illam beluam, quae omnia regna Christianorum devorat, nobilitatem exterminat, servitute omnibus mortibus acerbiore premat, regno imminere; in quod ne statim irruat, Persarum bella tantum eum retinent: quae, si casu ullo composuerit, si se, viresque suas inde avocaverit; nulla interposita vel minima hora, in nos nostrumque regnum impetum faciet. Non animus illi nostri invadendi, sed tempus deest. Quam nunc necessario pectore premit flammam; liberior paulo ab aliis bellis factus, in nos evomet. Et qua immanitate in privatorum, et ad se legatorum abutatur, in toto

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.