Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Previous page

Next page

-- --

suae familiae. Omnes praedicti dependunt decimas Regi Turcarum, de omnibus quolibet anno creatis animalibus-Insuper Christiani sub tributo uiuentes, coguntur dare tributum, uidelicet, de quolibet masculo unum coronatum, et quod est crudelissimum, etiam filios omnes uxores non habentes, ui abripiunt, singulis quinque annis perlustrantes domos eorum.

DE AEDIFICIIS domorum.

IN aedibus non multa magnificentia, pleraeque latericio opere constant, duplici ex materia, sunt enim lateres, alij fornacibus, alij sole excocti. Tecta cuneatim coeunt, quemadmodum hîc, et hoc in tota Europa, sed in Natolio tecta plana sunt in modum tabulati, sine ullo fastigio, sciphones, et canales aquae pluuiam demittunt, quae ad illos per Cylindrum deuoluitur.

DE VESTIMENTIS eorum.

CVltus illis ex materia lanae, lini, et serici, satis magnificus, ueste CHATTAN uocata, utuntur, stricta, laciniosa, et usque ad talos prolixa, brachas nostras detestantur, ut nimium pudenda exprimentes. Indusia GHVMLECH dicta, sudariola uiolaceo colore tingunt, caput illis aggestu pepli in turrim aedificatur, et in pyramidem turbinatur, et talis pileus TVLBENT siue CSALMA eorum lingua uocatur. Mulieres diuitum uelata facie incedunt, nunquam alienis uiris uultum aperiunt,

Previous page

Next page


Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.