Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Previous page

Next page

-- --

MEMORIAM CHRISTI PAVlatim in prouincijs olim Christianis aboleri.

SVpersunt adhuc aliqui, qui meminêre expugnationem Constantinopolis, et regna Graeciae, Albaniae, VValachiae, Seruiae quam Bosnam uocant Turcae, in prouincias redacta, illi quidem Christum tenaciter retinent, sed iuuentus dediscit, breuique futurum ut plena sit obliuio Christianitatis. Idem futurum in Croatia, Hungaria, Sclauonia, quae recentia additamenta sunt et auctaria Turcici imperij.

QVAE CONDITIO DEbellatorum.

VBI prouinciam cepit, omnia prouincialium bona tam mobilia quam immobilia in praedam cedunt. Nobilitatem stirpitus excindit, praecipue regiam sobolem. Et quod nunc Vaiuodae filium apud se retinent, non alio consilio faciunt, quam si illis Hungaria adimatur, cum immittant ad res nouas moliendas: ubi illis securae possessio Hungariae fuerit, haud dubie e uita tolletur, nam Turcae in ea re nec generis, nec soceris, imo ne fratribus quidem parcunt. Clericos si non occidunt, omni fortuna et dignitate nudatos ad ludibrium et mendicitatem relinquunt. Campanas omnes et organa, et alia instrumenta Musica templis adimunt, imo ipsa templa prophanata suo Mehemmeto consecrant. Misera et humillima sacella Christianis relinquunt, ubi sacra non publice

Previous page

Next page


Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.