Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Previous page

Next page

-- --

sed dissimulanter et silentiose faciant, quae ubi uel terraemotu corruerint, uel incendio deflagauerint deflagrauerint, uel aetate computruerint, non licitum est instaurare, nisi magna pecunia depensa. Concio et annunciandi Euangelij munus plane interdicitur, nec fas est quenquam Christianum Remp. attingere, aut arma gestare, aut simili cultu cum Turcis indui, aut quae hilarioris uitae sunt, spectacula aedere, uel choreas ducere. Si iniuria fit contumeliosissimis uerbis uel tibi, uel Christo, tacendum atque serendum est. Quod si aliquid indignius contra loquaris de eorum religione, inuitus circuncideris: tum si hiscas contra Mehemmetum, ignes et incendia tibi parantur.

DE REVERENTIA QVAM exhibent Christiani Turcis.

CHristianus si eques praetereat Musulmannum, id est, Turcarum religione initiatum, necessum est, ut de equo descendat, et cernuo uultu sedentem adoret: quod nisi fit, fustibus ab equo deijcitur. Ius praeterea est ueredarijs et emissarijs Turcarum, equum Christianum arripere, eoque ad delassationem uti, interim Christianus pedes sequitur.

DE TRIBVTIS CHRIstianorum.

QVartas omnium fructuum dant Christiani: istiusmodique quartatio non solum ex prouentibus agrorum et pecorum colligitur, sed etiam mechanici de suo quaestu quartas dependunt. Deinde est et aliud onus

Previous page

Next page


Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.