Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
-- --
exutis calciamentis PATSMAGH dictis, eisque ante ianuam relictis introeunt, alij nudis pedibus, alij habentes munda calciamenta MESTH uocata, quibus non palpant terram. Foeminae nunquam congrediuntur cum uiris, sed seorsum certo in loco, prorsus abstruso, a uirorum conspectu, et auditu: ipsaeque rarius templum frequentant, ut tempore Paschatis, nonnunquam diebus ueneris, quae GSVMAAGVN eorum lingua uocatur, orantque ab hora nona noctis usque duodecimam, utputa mediam noctem: atque inter orandum, corpus continuo agitatu, et uociferationibus mire affligunt, ut saepius uiribus et animo desectae, in terram pronae concidant, et si aliqua ab eo tempore se grauidam senserit, Spiritus sancti gratia impregnatam esse affirmant. Cumque pariunt, ab ipsis nati NEFCS OGLV, id est, Animae, uel Spiritus sancti filij appellantur. Ita mihi narratum est a pedissequis carum, nam nec ipse uidi, nec aliquis uirorum huic spectaculo interesse potest. Virorum autem orationibus (cum hero meo) saepe interfui, quibus mos hic est. Inter orandum pileos suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi aiunt) illotis, sua templa contaminari, quippe Christiani non usurpant illorum more frequentia lauacra. Ibi sacerdos illorum suggestum ascendit, ac ad duas circiter

|