Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica (), 462 versus, verborum 3075, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarminavd].
Ad Aluisium Cippicum, Tranquillus
[ERROR: no link :]Da je pjesma nastala
Nobilis Aluisi, maiorum a stirpe uetusta, Qui genus et proauos raris uirtutibus ornas, Quid iuuat insano tantum indulgere dolori Et lachrymis faedare genas et uellere crines, Quod tibi natorum geminato funere acerba Mors semel atque iterum luctus inuexit amaros? Eximia, fateor, fuit indole notus uterque, Magnas spes patriae, magna ornamenta dedissent, Munere si diuum maturior afforet aetas. Mortales omnes rapit insatiabilis Orcus, Aequat cuncta sua nullo discrimine falce; Quicquid mortale est, longa obliuione fatiscit. Vna quidem pietas, caelestis origine uirtus, Euolat e flammis et sese ad sydera tollit: Huic tete ostentes, mortalia caetera spernas.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica (), 462 versus, verborum 3075, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarminavd]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.