Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pavlović, Pavao (1347-1416) [1371], Memoriale, versio electronica (), Verborum 12550, Ed. Ferdo Šišić [genre: prosa oratio - chronica] [word count] [paulopmemoriale].
mulierem quam ipsa mortua manu propria verberaverat et nisi exproclamasset adiutorium et cucurissent gentes quae prope erant, interficiebat ipsam, qui adcurrentes viderunt eam et exclamantem verberatam et excapillatam, nec viderunt quemquam circa ipsam, sed dixit eis, quod visibiliter vidit et cognovit ipsam; quae mortua plures et plures novitates fecit in domo quondam Venturini de Cesanis ibi existente et demum coadunatis pluribus rebus et massariciis dictae domus in loco ubi expiravit, in eadem domo imposuit ignem et nisi quidam insularii nocte ibi prope dormientes iam in aurora intrassent domum praedictam et extinguissent ignem, combussisset domum cum omnibus rebus; et multas alias novitates fecit per insulam, ita quod prae timore ibi in propinquo homines praesertim nocte non audebant morari. De quo
Eodem anno nulla parva avicula, prout passeres et similia, apparebat apud nos, muschae infestae ac ultra solitum modum gignitae duraverunt per totam aestatem, pulices paucissimae; et iam sequenti hyeme fuerunt maxime siccitates, ita quod de aqua in puteis vix poterat reperiri, venti septentrionales a festo Sanctae Luciae de mense decembris quasi per dies centum cum asperrimis frigoribus et insuetis continuo viguerunt profundissimae nives, glacies grossissimae et latae in montibus et apud maritima, ita ut multi portus et littora satis large congelata fuerunt per insulas nostras et iuxta civitatem, propter quod multi parvulorum piscium in mari natantes mortui inveniebantur a piscatoribus, aucupes etiam capiebant ranunculas paucas cum digitis sive pedibus desiccatis frigore et gelu maximo, et inde circa finem mensis martii proxime sequentis, cecidit quaedam caligo in partibus istis, et tunc immediate et quasi eodem die apud nos multi civium nostrorum nobilium, ignobilium, pauperum, divitum, laicorum, clericorum ac religiosorum et cunctorum hominum utriusque sexus ceciderunt in aegritudinem cum ingenti
1405.
Pavlović, Pavao (1347-1416) [1371], Memoriale, versio electronica (), Verborum 12550, Ed. Ferdo Šišić [genre: prosa oratio - chronica] [word count] [paulopmemoriale]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.