Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pavlović, Pavao (1347-1416) [1371], Memoriale, versio electronica (), Verborum 12550, Ed. Ferdo Šišić [genre: prosa oratio - chronica] [word count] [paulopmemoriale].
Previous page

Next page

-- 10 --

Die 26. mensis novembris ante prandium, populus Tragurii expulit me manu armata ab offitio dicti comitatus, et immediate (recessi) a Tragurio et applicui Iadram die sabbati primo mensis decembris.

Die lunae 10. mensis decembris dominus Petrus Picontius de Ianua assumptus fuit per generale consilium Iadrae in capitaneum Iadrae, et die sequenti intromisit offitium.

1387.

Die 13. mensis ianuarii recessit (banus) et die 16. eiusdem mensis reversus est Iadram. Eodem die, hoc est 16. mensis ianuarii, applicuit novum, quod domina regina senior obiit in castro Novigradi in captivitate .

Die sabbati 9. mensis februarii fertur, quod corpus dominae reginae fuit portatum Iadram et repositum in monasterio Sancti Grisogoni .

Die 22. mensis februarii dominus episcopus sagrabiensis et comes Thomasius, frater domini prioris et bani, iter arripuerunt versus Apuliam, cum quibus ivit dominus Paulus de Georgiis et certi alii nobiles de Iadra et cras die sequenti recessit versus Chroatiam dominus Ioannes banus .



Previous page

Next page


Pavlović, Pavao (1347-1416) [1371], Memoriale, versio electronica (), Verborum 12550, Ed. Ferdo Šišić [genre: prosa oratio - chronica] [word count] [paulopmemoriale].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.