Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1557], Casimiro nepoti suo salutem, versio electronica (, Vienna), Verborum 440, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist15571224].
Previous page

Next page

-- 220 --

Diego abitum post festa parat. Nostri fratres confirmandi et consecrandi, ad sua quique dilapsi sunt, vel minima quidem tantae rei deliberatione instituta ; quo nequeo non sollicitus esse, dum Ecclesiae meae necessitatibus cupiam prospicere, et nolim in eas censuras incidere, quae imposterum aliquot paucis elapsis mensibus omnia nobis ingruent graviora. Peto itaque in maiorem modum, ut Dominatio Vestra Reverendissima scribat huc ad nos omnes confirmandos, quid facto opus sit, ut ipsa etiam absente nos hic et nostri et ipsius curam geramus. Praeterea rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, non gravetur mihi expedire unas litteras Regiae Maiestatis ad Cassovienses praefectos, ut quum illinc Agriam versus proficiscar, comitentur me, quousque infesta hostibus loca praeteriero. Quum autem novos Agriae praefectos et Capitaneos substituere me oportebit, non remanentibus iis in officiis suis, qui nunc illic agunt ; decrevi inter ceteros, qui mihi ad haec loca idonei offeruntur, Stephanum Zolthay eo transferre ex Comaromio, ut virum et probum, et militarem. Dominationem Vestram Reverendissimam similiter rogo, faciat de hoc Suae Maiestati meo nomine mentionem, atque Eidem supplicet, dignetur eum mihi gratiose concedere ; in eum scilicet eventum, si eum mihi adiungere voluero. Comaromii enim facilior est inventu hominum huiusmodi copia, quam Agriae; et alioqui loco illi longinquiori etiam securiores sunt praesidiarii, quam qui inibi sedes habent, ob iniquitatem praesentium ipsorum et rebellium violentias, quorum vicinia etiam probos ne ad improbitatem cogat, timendum est, et providendum, ne his necessitatibus obnoxii simus. Ad reliqua sua erga me officia, hoc etiam cumulatissimum

Previous page

Next page


Vrančić, Antun (1504-1573) [1557], Casimiro nepoti suo salutem, versio electronica (, Vienna), Verborum 440, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist15571224].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.