Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558], Antonio fratri epistula, versio electronica (, Šibenik), verborum 500, Ed. László Szalay [genre: prosa - epistula] [word count] [vrancicmepist15581001].
Previous page

Next page

-- 243 --

Reverendissimo domino, domino Antonio Verancio, episcopo Agriensi, perpetuo comiti Hewesiensi, sacratissimae caesareae majestatis consiliario, domino observandissimo. Salutem et felicitatem. [ERROR: no reftable :]Receptae 23. Novembris 1558.

Ego Domino comite die 14. Septembris incolumis domum perveni, ubi omnes reperi incolumes utriusque domus, licet luctu et squallore plenos; quibus tamen adventus noster consolationis nonnihil attulit et tristitiae abstulit; imo potius prospera valetudo et honorum ac dignitatis accessio dominationis vestrae reverendissimae, quae quascunque calamitates nostras temperat et in oblivionem adducit. Quod reliquum est, ea quae perficienda fuerant mihi injuncta per dominationem vestram reverendissimam, partim confecta sunt, partim vero iis proximis diebus divino auxilio conficientur, utputa: domus conductio, hortus, insula, negotium Spalatense

Previous page

Next page


Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558], Antonio fratri epistula, versio electronica (, Šibenik), verborum 500, Ed. László Szalay [genre: prosa - epistula] [word count] [vrancicmepist15581001].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.