Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
-- 17 -- habeant: valemus
autem et nos. Accepta epistola tua, valde gavisi sumus, ob institutum et consilium tuum
tam praeclarum: ac congregatae universae multitudini praelegimus, ut cognoscerent tuam
erga nostrum Deum piam voluntatem. [ERROR: no reftable :]Dona missa Eleazaro quibus
monstravimus etiam phialas, quas aureas viginti, et argenteas triginta misisti: crateras
item quinque, et mensam super quam fierent oblationes, et sacra peragerentur: tum
talenta centum pecuniae, ad conficienda alia quibus templum indigeret. Quae quidem
attulerunt Andreas tibi charissimus, et Aristeas, viri honesti et boni, ac doctrina
praestantes, tuaque conversatione ac iustitia per omnia digni. Qui etiam exposuerunt
nobis omnia sibi abs te commissa: et a nobis vicissim cognoverunt, quae ad literas tuas
respondenda fuerunt. Nam in omnibus quae tibi proderunt, etiamsi illa naturam nostram
superent, obtemperabimus tibi: id quod est argumentum amicitiae et dilectionis. Quoniam
et tu magnis et indelebilibus beneficiis cives nostros, et eos permultos, affecisti.
Atque ideo statim pro te,
Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
|