Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
-- 36 -- magna ex parte est campestris:
in nonnullis etiam aliis locis est montosa, ubi agricolatione et diligenti terrae
elaboratione indiget. Sed fere sit, ut etiam hi cultores ob suam industriam et
diligentiam, abundantiam frugum habeant. ex quo sane sit, ut omnia excolantur: et ubique
in regione sit magna fructuum affluentia. At vero quae civitates sunt amplae, et pacem
foelicitatemque et affluentiam rerum habent, in illis evenit ut iuventus quidem floreat,
regiones vero negligantur, omnibus ad hilaritatem animi intentis: cum ab ortu ipso
naturę suae omnes homines ad voluptates sint praecipites et proni. [ERROR: no reftable :]Alexandria
Aegypti urbs, deque eadem edictum id quod usu venit Alexandriae, quae cum
omnes civitates et magnitudine et affluentia rerum superet, in eam ex omnibus regionis
partibus commeantes incolae ad hospitales invitationes, dum morantur diutius ibi, cultum
terrae in diminutionem perducunt. unde rex, ne ibi ita morarentur, hoc mandatum
promulgavit, ut ne ultra viginti dies liceret in civitate exteros versari. Similiter
etiam illis qui haberent negocia in civitate,
Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
|