Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
-- 46 -- ordinarit:
sed ut perspicias, omnia ab ipso graviter et sancte instituta esse iusticię causa, ad
morum conformationem, et ad animos piis et sanctis cogitationibus imbuendos. [ERROR: no reftable :]Quae
nam Iudaeis munda vel immunda censeantur Nam ex volatilibus, quibus utimur
omnia sunt mansueta, et excellunt puritate, nutriunturque tritico et leguminibus: ut
sunt columbae, turtures, attagenę, perdices, anseres, et id genus alia volatilia. quae
autem nobis sunt prohibitae volucres, illas invenies esse agrestes, carnivoras, in alias
violentas, et illas mansuetas ad suum nutrimentum diripientes: nec vero illas solum, sed
et agnos, et hoedos, ipsosque homines et mortuos et vivos, violenta sua rapacitate
petunt. Ideo eas insigni apposita nota, vocavit immundas: hinc docens, eos quibus tolerat
leges, debere etiam in animis suis iusticia uti, nec quenquam potentia et viribus suis
fretos subiugare, aut re ulla spoliare alios, sed totam vitam suam instituere et
gubernare secundum iuris rationem, ad imitationem et exemplum illorum mansuetorum
animalium, quae leguminibus ex terra nascentibus vescantur, et nullam vim
Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
|