Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
-- 268 -- si dicatis
Lacedaemoniorum vos esse coloniam, ac propterea in belli societatem nobiscum non
coivisse, neque ullam nobis iniuriam fecisse, nobis persuasuros: sed ea ab utrisque
dicenda iudicamus, quibus effici possit ut inter nos transigatur. Hoc sane idem est
ac si dicat: Vos quidem, cum certo sciatis iniuria vos affici, necessitatem perferte,
ac cedite. nos contra, cum non ignoremus iniuriam nos inferre imbecillitati vestrae,
per vim erimus superiores. Haec enim utrique nostrum possunt evenire. Deinde caussam
huius afferre volens, addit: ὅτι δίκαια μὲν ἐν τῷ ἀνθρωπείῳ λόγῳ ἀπὸ τῆς ἴσης ἀνάγκης
κρίνεται, δυνατὰ δὲ οἱ προὔχοντες πράσσουσι καὶ οἱ ἀσθενεῖς ξυγχωροῦσι. Hoc est;
[Iusta quidem humana ratione ea iudicantur esse, quae a pari necessitate
proficiscuntur: possibilia vero, superiores faciunt, inferiores admittunt]. Haec ad
Graecos oratio, barbaris regibus fortasse conveniebat: Athenienses sane ad Graecos,
quorum[ERROR: no link :]
quos a Persis liberaverant, m.
auxilio e Medorum manibus erepti essent, minime talia dicere decebat;
nimirum, iusta quae sunt, aequalium inter se esse; quae vero per vim fiant, ea
potentioribus adversus imbecilles esse licita. Quibus quidem verbis cum Melii paucis
respondissent, recte Athenienses facere, qui eorum quae iusta essent, curam gererent,
ne, siquando ipsi quoque lapsi, in aliorum potestatem venirent, eadem quae nunc ipsi,
a potentioribus pati cogerentur; his verbis Atheniensem facit respondentem ἡμεῖς δὲ
τῆς ἡμετέρας ἀρχῆς, ἢν καὶ παυθῇ, οὐκ ἀθυμοῦμεν τὴν τελευτήν. Hoc est[ERROR: no link :]
Nos vero de imperii nostri fine, etiamsi anquiretur, non despondemus
animum.
: [Nos vero nostri imperii etiamsi finem conspiciamus, illius interitu animum
non despondebimus]. cuius rei caussam affert; etiamsi Lacedaemonii imperium ipsorum
dissolvant, veniam tamen daturos esse; quippe qui et ipsi multa faciant talia. Sed
ponam etiam ipsa eius verba: οὐ γὰρ οἱ ἄρχοντες ἄλλων, ὥσπερ καὶ Λακεδαιμόνιοι, οὗτοι
δεινοὶ τοῖς νικηθεῖσι. Hoc est; [Neque enim qui aliis imperant, ut Lacedaemonii,
duriores sunt in victos]. Hoc non absimile est ab eo, ac siquis dicat, tyrannos
tyrannis odio non esse. Deinde addit: καὶ περὶ μὲν τούτου ἡμῖν ἀφείσθω κινδυνεύεσθαι,
Hoc est; [Sed de his nostrum esto periculum]. Hoc vix pirata aliquis aut praedo
dixisset, qui, modo in praesentia animo obsequatur suo, de futuro nihil laborat.
Deinde paucis ultro citroque, cum Melii aequas conditiones admitterent, dum inquiunt:
ὥστε δὲ ἡσυχίαν ἄγοντας ἡμᾶς φίλους μὲν εἶναι ἀντὶ πολεμίων, ξυμμάχους δὲ μηδετέρων
οὐκ ἂν δέξαισθε; Hoc est; [Itaque si nos quiescamus, et vobis pro inimicis amici
simus, neque ad alteram partem accedamus, non ne nos recipietis?] Atheniensem ita
facit respondentem: οὐ γὰρ τοσοῦτον ἡμᾶς βλάπτει ἡ ἔχθρα ὑμῶν, ὅσον ἡ φιλία μὲν
ἀσθενείας, τὸ δὲ μῖσος δυνάμεως παράδειγμα τοῖς ἀρχομένοις δηλούμενον. Hoc est:
[Inimicitia enim vestra minus nobis incommodi affert, quam boni amicitia. siquidem
amicitia vestra, imbecillitatis; odium vero, potentiae nostrae, qui praesumus,
argumentum subditis praebet]. Prava sane argumentatio, atque implicite prolata. quodsi
quis eius sententiam exquirat talis erit: Si enim amici nobis sitis, efficietis ut
alii imbecilles esse videamur: sin vos inimicos nobis et hostes praebeatis,
efficietis ut ab omnibus potentes iudicemur. Non enim, ut diligentibus nos, sed ut
metuentibus imperemus, quaerimus. His iterum affectata quaedam et amara respondentes
subiungit Melios, communem esse inimicis belli fortunam; ei vero qui cesserit, nullam
iam spem superesse; inter agendum autem, adhuc melioris fortunae spem esse. Ad quae
Atheniensis respondet quaedam ipsis labyrinthis intricatiora de spe, quae plerumque
homines fallere soleat; ita ad verbum: ἐλπὶς δὲ κινδύνου παραμύθιον οὖσα τοὺς μὲν ἀπὸ
περιουσίας χρωμένους αὐτῇ κἂν βλάψῃ, οὐ καθεῖλεν: τοῖς δὲ ἐς πᾶν τὸ ὑπάρχον
ἀναρριπτοῦσι (δάπανος γὰρ φύσει) ἅμα τε γιγνώσκεται σφαλέντων, καὶ ἐν ὅτῳ φυλάξεταί
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|