Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
-- 269 -- τις αὐτὴν γνωρισθεῖσαν, οὐκ ἐλλείπει. ὅ ὑμεῖς ἀσθενεῖς τε καὶ ἐπὶ σκοπῆς μιᾶς ὄντες
μὴ βούλεσθε παθεῖν μηδ᾽ ὁμοιωθῆναι τοῖς πολλοῖς, οἷς παρὸν ἀνθρωπείως ἔτι σῴζεσθαι,
ἐπειδὰν πιεζομένους αὐτοὺς ἐπιλείπωσιν αἱ φανεραὶ ἐλπίδες, ἐπὶ τὰς ἀφανεῖς
καθίστανται, μαντικήν τε καὶ χρησμοὺς καὶ ὅσα τοιαῦτα μετ᾽ ἐλπίδων λυμαίνεται. Hoc
est; [Spes, periculi solatium, etiamsi damno afficit, non tamen evertit eos qui illa
supra modum utuntur; sed ab eis qui omnia in fortunae aleam proiciunt, (infert enim
detrimentum e sua natura) cognoscitur postquam decepti sunt: a qua qui sibi cavet in
quo iam est eam expertus, non errat. Quod vobis, qui imbecilles estis, quorumque nunc
salus est in extremum ad lucta discrimen, ne velitis evenire; neque iis similes esse,
qui, cum adsit facultas, quatenus homini licet, evadendi, omni aperta spe destituti,
ad obscura se conferunt, veluti ad divinationem, ad oracula, et siqua sunt huius
generis, quae homines spe illectos perdunt]. Haec sane nescio qua ratione quis ita
laudet, ut ea ab Atheniensium ducibus dici oportuisse putet; homines nimirum, quam in
deis spem collocant, ea persaepe frustrari, neque eos aut oraculis, aut vaticiniis
opus habere, qui vitam piam ac iustam delegerint. Nam siqua alia est Atheniensium
laus, haec sane in primis est maxima, quod omnibus in rebus, atque adeo temporibus,
deos duces secuti sunt, neque sine vaticiniis aut oraculis quidquam perficere
voluerint. Cum vero Melii dicerent, se, praeter deorum auxilium, Lacedaemoniis quoque
confidere; quos, si nullam aliam ob rem, certe ob verecundiam affuturos crederent,
neque passuros ut qui propinqui essent, perirent; ita Atheniensem impudentius inducit
respondentem: τῆς μὲν τοίνυν πρὸς τὸ θεῖον εὐμενείας οὐδ᾽ ἡμεῖς οἰόμεθα λελείψεσθαι:
οὐδὲν γὰρ ἔξω τῆς μὲν ἀνθρωπείας, τῆς δ᾽ εἰς τὸ θεῖον νεμέσεως τῶν τ᾽ εἰς σφᾶς αὐτοὺς
βουλήσεων δικαιοῦμεν ἢ πράσσομεν. ἡγούμεθα γὰρ τό τε θεῖον δόξῃ τἀνθρώπειόν τε σαφῶς
διὰ παντὸς ἀπὸ φύσεως ἀναγκαίως, οὗ ἂν κρατῇ, ἄρχειν. Hoc est: [Quod igitur ad
benevolentiam erga deos attinet, neutiquam existimamus nos aliis inferiores esse.
nihil enim extra humanum institutum, vel quod spectat ad opinionem de diis, vel quod
ad voluntatem erga nos ipsos, aut sentimus, aut agimus. Nam, quod ad numina pertinet,
de illis, quod opinione receptum est, sentimus de hominibus autem ita naturae
necessitate comparatum, ut haud dubie is semper victo dominetur, qui vicerit]. Horum
quidem verborum sententia perdifficilis; quam ne ii quidem, qui non mediocrem in
huius viri scriptis usum habent, coniectura assequuntur. huc tamen eius oratio
videtur spectare; numen quidem ipsum opinione omnes cognoscere; quae vero inter
homines iusta sint, communi naturae lege iudicari; quae quidem lex eam vim habeat, ut
iis aliquis imperet, quos subicere potest. Sunt et ista a primis illis diversa: quae
quidem neque Athenienses, neque vero Graecos ipsos dicere decebat. Multa praeterea
afferre possem, quae prudentiam quandam malitiosam ac vafram prae se ferunt. sed ne
praeter modum nobis excrescat oratio, ultimam tantum partem additamenti loco assumam,
quam Atheniensis a conventu discedens dixit: ἀλλ᾽ ὑμῶν τὰ μὲν ἰσχυρὰ ὄντα ἐλπιζόμενα
μέλλεται, τὰ δὲ παρόντα βραχέα πρὸς τὰ ἤδη ἀντιτεταγμένα περιγενέσθαι. πολλήν γε
ἀλογίαν τῆς διανοίας παρέχετε, εἰ μὴ μεταστησάμενοι ἡμᾶς ἄλλό τι τῶνδε σωφρονέστερον
γνώσεσθε. Hoc est; [Ceterum quae vos vehementissime speratis, futura sunt; at praesens
quidem tempus, breve est, ad ea superanda quae iam praesto sunt. Quapropter magnam
declaratis amentiam, nisi, nobis iterum semotis, aliquid aliud prudentius decernatis].
Quibus subiungit: οὐ γὰρ δὴ ἐπί γε τὴν ἐν τοῖς αἰσχροῖς καὶ προὔπτοις κινδύνοις
πλεῖστα διαφθείρουσαν ἀνθρώπους αἰσχύνην τρέψεσθε. πολλοῖς γὰρ προορωμένοις ἔτι ἐς
οἷα φέρονται τὸ αἰσχρὸν καλούμενον ὀνόματος
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|