Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
-- 271 -- minime auribus est molesta, omnesque illas virtutes quae concionibus
usurpantur, adhibitas in ea videmus. Eodem modo suspicio illam Niciae ducis concionem
Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem
ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem
sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus
est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus, exercitum
terrestri itinere vellet abducere; ac siquae sunt aliae eius generis conciones, purae
ac dilucidae, et ad veras contentiones accommodatae. Illam profecto Plataeensium
responsionem supra omnes, quae septem libris continentur, admiratus sum; nullam aliam
ob causam magis, quam quod nullis fucatis, et curiose conquisitis, sed veris et
naturalibus coloribus sit depicta. Sententiae in ea sunt commiserationibus plenae;
ipsa vero dictio minime aures offendit: compositio iucunda, figurae rebus in primis
aptae. Atque haec quidem sunt e Thucydide ad imitationem assumenda, quae historiam
scribentibus proposita esse debent. Illam vero Periclis orationem in secundo libro,
qua respondet Atheniensibus ad iracundiam commotis, quod eis, ut bellum susciperent,
persuasisset, non plane totam probo. neque vero illas quae tertio libro a Theone et
Diodoto de Mytilenaeorum civitate sunt habitae; neque Hermocratis Syracusani ad
Camarinaeos; neque Euphemi Atheniensis legati, quae huic est adversaria; neque alias,
quae his sunt consimiles, conciones laudo. alias praeterea, quae ad eandem dicendi
formam sunt elaboratae, nunc enumerare non placet. Sed ne cui videar res dicere
eiusmodi, quas demonstrare nequeam, cum multa alia, quibus fidem orationi meae
facerem, afferre queam; ne tamen longius excurrat oratio, duabus concionibus ero
contentus, Periclis defensione, et Hermocratis ad Camarinaeos Atheniensium urbis
accusatione. ac Pericles quidem haec: καὶ προσδεχομένῳ μοι τὰ τῆς ὀργῆς ὑμῶν εἰς ἐμὲ
γεγένηται “αἰσθάνομαι γὰρ τὰς αἰτίας,” καὶ ἐκκλησίαν τούτου ἕνεκα ξυνήγαγον, ὅπως
ὑπομνήσω καὶ μέμψωμαι, εἴ τι μὴ ὀρθῶς ἢ ἐμοὶ χαλεπαίνετε ἢ ταῖς ξυμφοραῖς εἴκετε. Id
est; [Vestra quidem in me indignatione, cum caussas minime ignorarem, non fuit
inexpectata. atque ea etiam gratia concionem convocavi, ut in memoriam revocem, ac
reprehendam etiam, siqua in re immerito mihi succensetis, aut calamitatibus rebusque
ceditis adversis]. Haec quidem Thucydidi, de hoc viro scribenti, ab historica dicendi
figura minime abhorrent; sed Pericli, ad iracundia permotum populum verba facienti,
seque purganti, minime conveniunt; praesertim in ipso statim defensionis exordio,
antequam aliis sermonibus eorum animos demulceret, qui non abs re ob calamitates
molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset,
ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam,
quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac
dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio continetur,
utendum erat. non enim multitudinis lacessere atque irritare iracundiam, sed placare
ac mitigare, oratoris est munus. Deinde adiungit his sententiam quandam, veram illam
quidem, graviterque prolatam, sed praesenti tempori minime utilem: ἐγὼ γὰρ ἡγοῦμαι
πόλιν πλείω ξύμπασαν ὀρθουμένην ὠφελεῖν τοὺς ἰδιώτας ἢ καθ' ἕκαστον τῶν πολιτῶν
εὐπραγοῦσαν, ἀθρόαν δὲ σφαλλομένην. καλῶς μὲν γὰρ φερόμενος ἀνὴρ τὸ καθ' ἑαυτὸν
διαφθειρομένης τῆς πατρίδος οὐδὲν ἧσσον ξυναπόλλυται, κακοτυχῶν δὲ ἐν
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|