Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
-- 272 -- εὐτυχούσῃ πολλῷ μᾶλλον διασῴζεται.
Hoc est; [Existimo equidem si tota civitas recte se
habeat, multo cum civibus melius agi privatim, quam si contra cives ipsi singuli bene
habeant, civitas vero universa male sit affecta. Nam cum patria evertitur, is, cui
privatim bene est, non minus tamen et ipse una cum ea interit; qui autem fortuna non
optima utitur, is in patria fortunata, multo magis incolumis servatur]. Siqui cives
privatim detrimenta caperent; ipsa vero respublica praeclare se haberet; haec bene
dixisset: sed, cum omnes in extremis calamitatibus essent, non iam bene eum dixisse
constat. Neque vero de rebus futuris ulla spes, quae has calamitates in melius
commutaret, quidquam firmi habebat. ignotum enim est hominibus id quod futurum est.
ac fortuna quidem sententias nostras quae de futuris sunt, ad praesentium rerum
statum convertit. His sententiam multo etiam molestiorem addit, minimeque praesenti
negotio congruentem: καίτοι ἐμοὶ τοιούτῳ ἀνδρὶ ὀργίζεσθε, ὃς οὐδενὸς οἴομαι ἥσσων
εἶναι γνῶναί τε τὰ δέοντα καὶ ἑρμηνεῦσαι ταῦτα, φιλόπολίς τε καὶ χρημάτων κρείσσων.
Hoc est: [Atqui mihi, tali viro, succensetis, qui nullo me inferiorem esse arbitror,
vel in pernoscendis, vel in explicandis rebus opportunis, vel in amanda patria, vel
in pecunia contemnenda]. Mirum mihi sane videatur, Periclem, omnium qui tunc essent
oratorum maximum, ignorasse, quod mediocribus etiam ingeniis satis est exploratum;
eorum qui se praeter modum laudant, orationem auditoribus esse permolestam: idque in
illis praesertim concionibus, quae vel in iudiciis, vel ad populum habentur: in
quibus non praemiis, sed de poenis est periculum. tum enim non solum aliis molestiam,
verum etiam, dum multitudinis invidiam concitant, infortunium sibi parant. Nam qui
eosdem et iudices habet, et accusatores; ni hoc ipso, ut eos ad audiendum sibi
benevolos reddat, infinitis lacrymis ei opus est. sed hic noster orator hisce rebus
minime contentus, curiosius etiam rem persequitur, et quae dicta sunt, latius
explicat: ὅ τε γὰρ γνούς καὶ μὴ σαφῶς διδάξας ἐν ἴσῳ καὶ εἰ μὴ ἐνεθυμήθη, ὅ τ' ἔχων
ἀμφότερα, τῇ δὲ πόλει δύσνους οὐκ ἂν ὁμοίως τι οἰκείως φράζοι· προσόντος δὲ καὶ
τοῦδε, χρήμασι δὲ νικωμένου, τὰ ξύμπαντα τούτου ἑνὸς ἂν πωλοῖτο. Hoc est; [Nam qui rem
intelligit, neque tamen clare docet, perinde est ac si ne cogitasset quidem. qui vero
utrumque habet, nec est reipublicae studiosus, is eodem pacto nihil e re dicet. cui
autem hoc etiam inest, si is a pecunia vincatur, pro hac una cuncta habebit venalia].
Nescio equidem, an aliquis, ut haec vera esse fatebitur, ita Pericli convenire
existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses verba facienti. Neque enim
sententiarum, aut optimorum argumentorum inventio ipsa per se multo studio digna
videtur, nisi etiam rebus, et personis, ac temporibus, ceterisque rebus omnibus
conveniant: sed, quemadmodum initio quoque dicebam, quae sua esset de Periclis
virtutibus sententia, ostendere cupiens Thucydides, hanc illi intempestivam orationem
affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare; deinde
vero eidem in periculo versanti orationem, qua iracundiam deprecaretur, humilem
adiungere. Hoc sane facere decebat eum historicum, qui veritatem imitari vellet. illa
vero permolesta sunt, quae puerilia dictionis ornamenta, et nomina quaedam in
sententiis valde perplexa et intricata habent: ἰέναι δὲ τοῖς ἐχθροῖς ὁμόσε καὶ
ἀμύνεσθαι μὴ φρονήματι μόνον, ἀλλὰ καὶ καταφρονήματι. φρόνημα μὲν γὰρ καὶ ὑπὸ ἀμαθίας εὐτυχοῦς
καὶ δειλῷ τινι ἐγγίγνεται· καταφρόνησις δέ, ὃς ἂν καὶ γνώμῃ πιστεύῃ τῶν ἐναντίων
προέχειν· ὃ ἡμῖν ὑπάρχει. καὶ τὴν τόλμαν ἀπὸ τῆς ὁμοίας τύχης ἡ σύνεσις ἐκ τοῦ
ὑπέρφρονος ὀχυρωτέραν
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|