Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
-- 273 -- παρέχεται· ἐλπίδι τε ἧσσον πιστεύει, ἧς ἐν τῷ ἀπόρῳ ἡ ἰσχύς·
γνώμῃ δὲ ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων, ἧς βεβαιοτέρα ἡ πρόνοια. Hoc est; [Ita nos comparare decet, ut hostibus,
non modo fiducia pleni, sed etiam confidentes occurramus. siquidem fiducia ex
improvisa aliqua prosperaque fortuna etiam in ignavum aliquem cadit: confidentia eius
est unius, qui suo se consilio adversarium superare credit: quod quidem nobis inest.
Et prudentia, quae ab animi magnitudine oritur, in pari fortuna tutiorem reddit
audaciam; in spe vero minorem fidem habet, cuius omnis est vis in dubio; sed in
consilio, quod e rebus praesentibus sumitur, cuiusque providentia firmior est]. Hic
vides et ipsas sententias frigidiores esse, et eiusmodi quae Gorgiae potius instituto
convenire videantur. nominum expositio plane sophistica, ac prorsus inepta est. haec
vero, ἥ τε τόλμα ἣν ἀπὸ τῆς ὁμοίας τύχης ἡ σύνεσις ἐκ τοῦ ὑπέρφρονος ὀχυρωτέραν
παρέχεται: obscuriora sunt Heracliti tenebris. illa vero ἥ τε τῆς ἐλπίδος ἐν τῷ ἀπόρῳ
ἰσχύς καὶ ἡ τῆς γνώμης ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων βεβαιοτέρα πρόνοια: poetico quodam more sunt per circuitionem perque ambages
prolata. Vult enim significare, nos ei opinioni magis assentiri oportere, quam ex
rebus praesentibus colligimus; quam spei, cuius tota vis in rebus futuris est posita.
Iam vero illud etiam consideravi, cum illorum in se iram, propter praesentes
calamitates concitatam, mitigare vellet, quarum quidem calamitatum partem maximam
praeter opinionem, praeterque expectationem subibant; ac hortaretur ut fortiter atque
ita ea mala ferrent ne civitatis dignitatem labefactarent; ac, rerum privatarum
dolore deposito, de communi salute essent solliciti; deinde oratione percurrens,
illos, cum tam firmum in mari imperium tenerent, neque a Persarum rege, neque a
Lacedaemoniis, neque ab ullo praeterea hominum genere, regno spoliari posse; quarum
rerum fides non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam
obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in spe, cuius in dubio vis
sit posita, fidem vult habere. Haec sane pugnant inter se: siquidem, quod dolorem
illis faciebat, id praesentem iam sensum habebat; utilitatis vero significatio adhuc
aberat. Sed quemadmodum haec, neque quod ad res ipsas, neque quod ad verba attinet,
laudo; ita ista, ut acute excogitata, et excellenter exposita, iucundeque
coagmentata, admiror: καὶ γὰρ οἷς μὲν αἵρεσις γεγένηται τὰ ἄλλα εὐτυχοῦσι, πολλὴ ἄνοια πολεμῆσαι· εἰ δ' ἀναγκαῖον ἦν ἢ
εἴξαντας εὐθὺς τοῖς πέλας ὑπακοῦσαι ἢ κινδυνεύσαντας περιγενέσθαι, ὁ φυγὼν τὸν
κίνδυνον τοῦ ὑποστάντος μεμπτότερος· καὶ ἐγὼ μὲν ὁ αὐτός εἰμι καὶ οὐκ ἐξίσταμαι,
ὑμεῖς δὲ μεταβάλλετε, ἐπειδὴ ξυνέβη ὑμῖν πεισθῆναι μὲν ἀκεραίοις, μεταμέλειν δὲ
κακουμένοις. Hoc est; [Etenim quibus optio datur, si ii pacem quam bellum malunt, cum
secunda fortuna utuntur, amentissimi sunt: sin vero necesse sit, aut finitimis
cedentes imperata facere, aut pro victoria belli adire discrimen; profecto, qui
cedunt, iis qui resistunt, reprehensione sunt digniores. equidem idem, qui antea,
sum, neque a mea sententia discedo: vos vero inconstantes; qui, antequam detrimentum
ullum sustineretis, mihi assentiebamini; nunc vero, calamitate accepta, consilium
mutastis]. Praeterea illa etiam: δουλοῖ γὰρ φρόνημα τὸ αἰφνίδιον καὶ τὸ ἀπροσδόκητον καὶ τὸ πλείστῳ παραλόγῳ ξυμβαῖνον· ... ὅμως δὲ πόλιν μεγάλην οἰκοῦντας καὶ ἐν ἤθεσιν
ἀντιπάλοις αὐτῇ τεθραμμένους χρεὼν καὶ τὰς συμφορὰς ἐθέλειν ὑφίστασθαι καὶ τὴν
ἀξίωσιν μὴ ἀφανίζειν· ἐν ἴσῳ γὰρ οἱ ἄνθρωποι δικαιοῦσι τῆς τε ὑπαρχούσης δόξης
αἰτιᾶσθαι, ὅςτις ἂν μαλακίᾳ ἐλλείπῃ, καὶ τῆς μὴ προσηκούσης μισεῖν τὸν θρασύτητι ὀρεγόμενον.
Hoce est: [Repentina, minimeque exspectata, quaeque praeter
]
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|