Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous page

Next page

-- 278 --

tenebras offundit. Ex oratoribus vero Demosthenes repertus est unus, qui ut alios quoque, qui magnum aliquid atque illustre in oratione habere viderentur, ita et Thucydidem in multis est rebus imitatus, ac civilibus orationibus eas ab illo sumptas virtutes adiunxit, quas neque Antipho habuit, neque Lysias, neque Isocrates, oratorum sui temporis principes: illa, inquam, quae veluti fulmina quaedam sunt in oratione, et maximam quandam vim obtinent; atque illa quae acerbum quiddam, et austerum, et acrimoniam illam habent; quae ad motus animi concitandos plurimum valent. Illam autem obscuram, quae unius alicuius gentis est peculiaris, et peregrinam, ac poeticam dictionem, veris certaminibus minime aptam ratus, omisit. neque, quod in figuris vagum est, et a consequentia naturali aberrat, ac soloecismi speciem prae se fert, id adamavit: sed, quae consuetudine recepta essent, in orationem suam induxit, commutationibus ac varietate eam exornans, cum nullam sententiam simpliciter ac sine aliqua figura proferat. perplexas vero et intricatas illas sententias, quae brevibus multa significant, quaeque in longum protenduntur, atque admirabilia enthymemata habent, et imitatus est, et in forensem ac civilem orationem intulit. quae quidem parcius in privatis, copiosius in publicis ac popularibus orationibus adhibuit. Ex multis autem pauca quaedam exempla proferam; quae tamen iis qui in eius scriptis versati sunt, satis esse queant. Est autem apud illum concio quaedam, cuius argumentum est de bello adversus regem; in qua hortatur Athenienses, ne temere illud suscipiant; quippe qui neque pares copias habeant, neque sociis fideliter ac firmiter periculum subituris uti possint. hortatur autem eos ut, comparato exercitu, Graecis ostendant, si quis adversus Graeciam bellum suscipiat, se periculum pro communi libertate adiuturos. antequam autem res comparentur, legationem ad ceteros Graecos, quae eos ad bellum cohortetur, quod scilicet illi non sint obtemperaturi, mittendam non arbitratur. quo quidem sumpto argumento, ita hanc sententiam disposuit ac conformavit: οὐδεὶς δήπου τῶν πάντων ῾Ελλήνων τηλικοῦτον ἐφ' ἑαυτῷ φρονεῖ, ὅςτις ὁρῶν χιλίους ἱππέας, ὁπλίτας δὲ ὅσους ἂν ἐθέλῃ τις, ναῦς δὲ τριακοσίας οὐχ ἥξει καὶ δεήσεται, μετὰ τούτων ἀσφαλέστατ' ἂν ἡγούμενος σωθῆναι· οὐκοῦν ἐκ μὲν τοῦ καλεῖν ἤδη τὸ δεῖσθαι κἂν μὴ τύχητε ἐφαμαρτεῖν, ἐκ δὲ τοῦ μετὰ τοῦ παρασκευάσασθαι τὰ ὑμέτερα αὐτῶν ἐπισχεῖν δεομένους σῴζειν καὶ εὖ εἰδέναι πάντας ἥξοντας ἔστι.

Hoc est; Nemo Graecorum omnium ita fretus erit suis opibus, quin, ubi viderit vobis praesto esse et mille equites, et armatos pedites quot voletis, et naves trecentas, venturus et supplicaturus sit, illis adiutoribus tutissime se putans incolumem fore. proinde si vos vocabitis, rogandi erunt: ac si preces non valebunt, spe decidetis; sin autem, copiis instructis, vestra continueritis, rogantes servabitis: neque dubium est quin omnes ad vos venturi sint. Haec quidem a communi et usitata dicendi forma abhorrent, atque iis praestantiora sunt quibus multitudo uti consuevit; neque tamen ita sunt obscurata, ut enarratione egeant. Ab ipso autem belli apparatu exorsus, haec subiungit: ἔστι δὲ πρῶτον τῆς παρασκευῆς, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, καὶ μέγιστον, οὕτω διακεῖσθαι τὰς γνώμας ὑμᾶς, ὡς ἕκαστον ἑκόντα προθύμως ὅ τι ἂν δέῃ ποιήσοντα. ὁρᾶτε γάρ, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, ὅτι ὅσα μὲν πώποτε ἐβουλήθητε καὶ μετὰ ταῦτα τὸ πράττειν αὐτὸς ἕκαστος ἑαυτῷ προσήκειν ἡγήσατο, οὐδὲν πώποτε ὑμᾶς ἐξέφυγεν· ὅσα δ' ἐβουλήθητε μέν, μετὰ ταῦτα δὲ ἀπεβλέψατε εἰς ἀλλήλους, ὡς αὐτὸς μὲν οὐ ποιήσων, τὸν δὲ πλησίον τὰ δέοντα πράξοντα, οὐδὲν πώποτε ὑμῖν ἐγένετο.

Hoc est; Prima itaque et maxima instructionis pars, Athenienses, haec est; ut quisque

Previous page

Next page


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.