Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
-- 279 -- ultro alacriter omni officio fungi velit. illud enim videtis, Athenienses; quaecumque
umquam universi vos voluistis, et postea quisque pro se gerenda existimavit, nihil
umquam vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius
alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil
umquam praestitistis. Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata,
ut a communi usu loquendi ad insolitum dicendi genus transierit. servata est tamen in
perspicuitate granditas. In maxima autem illa adversus Philippum oratione, statim
initium quoque hoc pacto est comparatum: Πολλῶν, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, λόγων γιγνομένων
ὀλίγου δεῖν καθ' ἑκάστην ἐκκλησίαν, περὶ ὧν Φίλιππος ἀφ' οὗ τὴν εἰρήνην ἐποιήσατο οὐ
μόνον ὑμᾶς, ἀλλὰ καὶ τοὺς ἄλλους ἀδικεῖ· καὶ πάντων οἶδ' ὅτι φησάντων γ' ἄν, εἰ μὴ
καὶ ποιοῦσι τοῦτο, καὶ λέγειν καὶ πράττειν, ὅπως ἐκεῖνος παύσεται τῆς ὕβρεως καὶ
δίκην δώσει, εἰς τοῦτο ὑπηγμένα πάντα τὰ πράγματα καὶ προ εἱμένα ὁρῶ, ὥς τε δέδοικα
μὴ βλάσφημον μὲν εἰπεῖν, ἀληθὲς δέ· εἰ καὶ λέγειν ἅπαντες ἐβούλονθ' οἱ παριόντες καὶ
χειροτονεῖν ὑμεῖς ἐξ ὧν ὡς φαυλότατα ἔμελλε τὰ πράγματα ἕξειν, οὐκ ἂν ἡγοῦμαι
δύνασθαι χεῖρον ἢ νῦν διατεθῆναι. Hoc est; [Cum multae, Athenienses, orationes in omni
fere consilio de iis iniuriis habebantur, quae non vobis modo, sed reliquis etiam
Graecis a Philippo, ex quo pacem fecit, inferuntur; cumque certum mihi plane sit,
dicturos esse omnes, etsi re non idem praestent, oportere tum verbis, tum vero rebus
ipsis prospicere, ut ille abstineat ab iniuria, meritasque poenas luat: eo deducta
proiectaque omnia cerno, ut verear ne, quod dicam, contumeliose illud quidem, sed
vere tamen dici possit. Ego, si, quod maxime contra rem publicam foret, oratores
omnes suadere, vosque suffragiis vestris comprobare voluissetis, nihilo deteriore
loco, quam nunc est, fuisse rempublicam futuram arbitror]. His similia sunt et illa:
εἶτ' οἴεσθε, εἰ μὲν αὐτὸν μηδὲν ἐποίησαν κακόν, μὴ παθεῖν δὲ φυλάξαιντο ἴσως, τούτους
μὲν ἐξαπατᾶν αἱρεῖσθαι μᾶλλον ἢ προλέγοντα βιάζεσθαι, ὑμῖν δ' ἐκ προρρήσεως
πολεμήσειν, καὶ ταῦθ' ἕως ἂν ἑκόντες ἐξαπατᾶσθε; Hoc est; [An existimatis, cum
ille eos qui nihil ei nocere, fortasse autem, nequod ipsi detrimentum acciperent,
cavere potuerunt, per fraudem opprimere, quam indicto bello aggredi maluerit;
praedicturum vobis bellum esse, ac denuntiaturum antequam inferat? praesertim dum ad
illius fraudes ita connivetis, ut voluntario decipi videamini]. In illa autem omnium
iudicialium optima oratione, quae de Corona scripta est, de Philippi calliditate, qua
civitates devicit, mentione illata, sic sententiam conformavit: καὶ οὐκέτι
προστίθημι, ὅτι τῆς μὲν ὠμότητος, ἣν ἐν οἷς καθάπαξ τινῶν κατέστη κύριος ὁ Φίλιππος
ἔστιν ἰδεῖν, ἑτέροις
πειραθῆναι συνέβη, τῆς δὲ φιλανθρωπίας, ἣν τὰ λοιπὰ τῶν πραγμάτων ἐκεῖνος
περιβαλλόμενος πρὸς ὑμᾶς ἐπλάττετο, ὑμεῖς καλῶς ποιοῦντες τοὺς καρποὺς ἐκομίσασθε.
Hoc est; [Sed nihil praeterea addo de crudelitate, qua Philippus contra eos quos
umquam superavit, usus est, quamque alii etiam experti sunt; humanitatis autem, quam
ille apud vos simulabat, qua reliquas sibi res subiecit, vos, quod faustum felixque
sit, fructum tulistis]. Praeterea ubi eos qui res Philippo prodidissent, omnium
Graeciae calamitatum auctores fuisse ostendit; haec ad verbum scribens ‘καίτοι νὴ τὸν
῾Ηρακλέα καὶ πάντας θεούς, εἴ γ' ἐπ' ἀληθείας δέοι σκοπεῖσθαι ἢ τὸ καταψεύδεσθαι καὶ
δι'
ἔχθραν τι λέγειν ἀνελόντας ἐκ μέσου, τίνες ὡς ἀληθῶς ἦσαν οἷς ἂν εἰκότως καὶ δικαίως
τὴν τῶν γεγενημένων αἰτίαν ἐπὶ τὴν κεφαλὴν ἀναθεῖεν ἅπαντες, τοὺς ὁμοίους τούτῳ παρ'
ἑκάστῃ τῶν πόλεων εὕροιτ' ἄν, οὐχὶ τοὺς ἐμοί· οἳ ὅτ' ἦν ἀσθενῆ τὰ Φιλίππου πράγματα
καὶ
κομιδῇ μικρά, πολλάκι προλεγόντων ἡμῶν καὶ παρακαλούντων καὶ διδασκόντων <τὰ
βέλτιστα, τῆς ἰδίας ἕνεκ' αἰσχροκερδείας> τὰ κοινῇ συμφέροντα προ ἵεντο, τοὺς
ὑπάρχοντας ἑκάστοις πολίτας ἐξαπατῶντες καὶ διαφθείροντες, ἕως δούλους ἐποίησαν.
Hoc est; [Atque hoc quidem, per Herculem, atque omnes deos, si, mendaciis remotis,
atque omni in dicendo malevolentia e
]
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|