Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous page

Next page

-- 244 --

et a barbaris erant, ex iis illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas a superioribus dicendi virtutes ad suam orationem adiunxit. Successit Thucydides. is neque, ut Hellanicus, quasi desidem esse historiam, et in uno loco consistere passus est; neque, Herodoti exemplo, Graecorum barbarorumque facta ex omni regione in unum esse colligenda existimavit: cum quidem institutum illud Hellanici ob eam caussam contemneret, quod abiectum et humile videretur, planeque eiusmodi, quod legentibus haud multum utilitatis afferre posset: Herodoti autem rationem ideo non probaret, quod latior ac fusior esset, quam ut eam humana cogitatio perfecte posset universam comprehendere. unum autem bellum, quod inter Athenienses et Peloponnenses gestum est, animo complexus, in eo componendo, cum et corpore et animo aeque valeret, suum studium industriamque collocavit. cumque ad exitum belli vita processisset, non quaecumque in sermonibus audisset, sed quibus ipse affuisset, quaeque esset expertus, in sua scripta retulit: quae vero propter exsilium suum nosse minus potuit, ea sumpsit ab iis qui optime ipsi cognovissent. Ac[ERROR: no link :]MG: Quibus rebus superiores historicos excelluerit. Quibus rebus superiores historicos excelluerit. superiores quidem historicos duabus rebus excelluit: una, quod scribendi argumentum delegit neque simplex omnino, ex uno tantum quasi membro formatum; neque valde permixtum, in multa atque incongrua capita dissectum: altera, quod fabulosum in suos libros nihil induxit, neque in eam partem deflexit, ut multitudini fraudem, et tamquam imposturam faceret. quo in genere superiores omnes peccaverant: qui lamias commemorarunt nescio quas in silvis et saltibus, e terra prodeuntes; et Naidas in terra atque aqua pariter degentes ab inferis profectas, pelago innatantes, semiferas, cum hominibus coeuntes, et ex mortali divinoque concubitu semideam sobolem, et alia quaedam, quae nostra aetas, ut incredibilia planeque delira, contemnat. Neque vero ut haec dicerem, eo sum adductus, quod illos viros accusem; quibus etiam veniae multum tribuo, si, cum in explicanda nationum et locorum historia versarentur, fabulosa figmenta receperunt: quandoquidem apud omnes homines, tum communiter de locis, tum proprie de urbibus, monumenta quaedam servabantur huiusmodi, quas dixi, rerum, auditione perceptarum: quas filii a patribus acceptas suis deinde posteris ut traderent, elaborarunt. quod siqui litteris eas consignare vellent, ab his ut ita plane exponerentur quo modo de veteribus acceperant, dignum putabant. quapropter illos viros, ut locorum descriptiones fabulosis additamentis variarent, atque distinguerent, necessitas compulit. Thucydidem autem, qui materiam unam ad scribendum cepisset earum rerum quibus ipse affuerat, theatrales ludificationes in narrationem inducere non decebat; neque se ad eum errorem quem eiusmodi scripta sua sponte parere consueverunt, sed potius ad utilitatem legentium accommodare: quod ipse in historiae prooemio testatum reliquit: quo in prooemio haec scripsit ad verbum: Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit. emolumentumque potius, quod semper idem sit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac de ipso quidem, et philosophi, et oratores omnes, aut, si non omnes, plerique certe, ita consentiunt; de retinenda veritate, cui consecratam esse historiam volumus, plurimum laborasse; nihil

Previous page

Next page


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.