Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous page

Next page

-- 245 --

addidisse rebus, quod iustum non esset; nihil detraxisse;[ERROR: no link :] nulla in scribendo licentia usum esse. nihil ad suam libidinem scripsisse; rationem et vitam secutum esse, quae ab omni prorsus invidia, omnique assentatione, praesertim ubi de insignibus ad laudem viris iudicat, longissime abesset. Nam cum in primo libro de Themistocle loqueretur, virtutes, quibus ille floruit, copiose admodum commemoravit. Cum vero de Pericle, deque illius in administranda republica consiliis mentionem in secundo libro faceret, laudes in eum effudit maximas; eiusmodi scilicet, quas disseminata per orbem terrarum tanti viri gloria postulabat. eodemque modo cum de Demosthene duce, cum de Nicia Nicerati, de Alcibiade Cliniae filio, deque aliis, et ducibus et oratoribus, dicendum ei necessario esset; quae cuique conveniebant, exposuit. quae probare exemplis non puto mihi opus esse apud eos, qui historias eius peragrarunt. Haec igitur, quae Thucydides, quod ad res attinet, egregie praestet, possit aliquis dicere. Quae cum praeclara sint, atque imitatione digna, tamen hoc in illo summum est atque eximium, quod neque mendacium voluntario dicit, neque suam ipse conscientiam turpi labe contaminat. Quae[ERROR: no link :]MG: Quae in Thucydide desiderentur. Quae in Thucydide desiderentur. autem in eo minus absoluta videntur, et in quibus carpitur a non nullis, in ea historicae materiae parte sunt posita, quae plus habet artificii, atque oeconomiae nomine appellata, in omnibus, sive quis philosophicam, sive oratoriam materiam sumpserit, in primis requiritur. Haec vero ea sunt quae ad distributionem, ad ordinem, ad amplificandi studium, et industriam pertinent. Ordiar autem ab ipsa divisione; praefatus illud, quod, cum superiores historici sua scripta vel locis, vel temporibus apte continuatis distinxerint; unus hic inventus est, qui ex his divisionibus neutram probaret. narrationes enim ita disposuit, ut neque loca persequeretur, ubi gestae res erant; quod Herodotus, Hellanicusque et alii non nulli ante illius aetatem historici fecerant; neque tempora; quod eos qui agentem de locis historiam edidere, secutos esse constat: quibus vel ad regum aut sacerdotum successiones, vel ad Olympiadum ambitus, vel ad Archontum annuos principatus, suorum librorum divisionem placuit accommodare. cumque novam quandam, neque ab aliis tritam viam inire voluisset, in aestates et hiemes historiam partitus est. Partitionem historiae non recte instituit. [ERROR: no link :]MG: Partitionem historiae non recte instituit. cuius consilii non is, quem ipse putaverat, exitus est consecutus. factum est enim, non ut apertior fuerit temporum distributio ad anni partes facta; sed eiusmodi, quam animi minus facile assequerentur. qua in re licet illum iure mirari, qui non viderit futurum ut cum multae simul res multis in locis gererentur, brevibus quasi segmentis concisa narratio, praeclarum illud purumque lumen capere nequiret. quod ipsis ex rebus perspicue patet. in tertio enim libro (ut hoc uno exemplo contentus sim) de Mytilenaeis aggressus scribere, narrationem prius quam universam absolveret, ad Lacedaemoniorum res gestas divertit: quibus nondum imposito fine, Plataeensium obsidionem commemorat: eamque mox imperfectam dimittens, Mytilenensis belli mentionem infert. deinde sermonem eo convertit, ut, quemadmodum Corcyrae seditione facta, alii Lacedaemonios, alii Athenienses accersiverint, exponat. neque vero perficit hanc partem; sed omittens inchoatam, de Atheniensium priori expeditione in Siciliam pauca narrat. postea, cum Atheniensium in Peloponnesum navigationem, et Lacedaemoniorum adversus Dorienses expeditionem demonstrare esset exorsus, ad ea quae ad Leucadem a Demosthene duce gesta sunt, et ad Aetolorum bellum transit. inde Naupactum abit. nec[ERROR: no link :] absolutis bellis quae per continentem gerebantur. Sic. t. Epiroticis bellis ad exitum perductis, Siciliam rursus attingit: postea, quemadmodum Delus expurgaretur, ostendit; Argosque Amphilochicos, ab Ambraciotis oppugnatos, relinquit. Quid multis opus est? totus enim liber ita concisus

Previous page

Next page


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.