Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous page

Next page

-- 254 --

et pondus possumus appellare; neque πάθος ullum, quo animi affectiones excitarentur; neque spiritus illos magnos et certaminibus aptos, ex quibus illa dicendi species conformatur, quae Graece δεινότης dicitur; Latine vim in dicendo possis nominare. Unum Herodotum excipio. is enim et in verborum delectu, et in compositione, atque in ipsa figurarum varietate, longe ceteris antecelluit, et ita suam orationem instituit, ut vel optimae poesi solutam orationem faciat, propter suadelam illam et venustatem, ac ad summum usque perductam voluptatem. qui ne illas quidem maximas, quas diximus, et praeclarissimas dicendi virtutes omisit, praeter genus illud certaminibus. aptum idque sive quod natura ab eo dicendi genere abhorrebat, sive quod suis quibusdam rationibus adductus, sponte illud, tamquam historiis minime accommodatum, contempsit. is enim, neque concionibus multis, neque aliis ad contentionem accommodatis orationibus utitur; neque ullam ad concitandos animorum motus, et res augendas amplificandasque vim habet. Huic[ERROR: no link :] In hunc et ceteros coniectis oculis Thuc. , et ceteris quorum superius est facta mentio, superveniens Thucydides, cum, quas quisque dicendi virtutes haberet, vidisset, ipse propriam quandam dicendi formam, ab aliis non animadversam, primus in historiam induxit; in electione quidem verborum, cuique genti peculiarem, et obsoletam ac peregrinam dictionem, communi suoque tempore usitatae linguae anteponens; in iungendis autem, inter seque aptandis maioribus et minoribus particulis, grandem, austeram, nervosam, firmam, et litterarum asperitate aures ferientem compositionem, pro suavi, molli, et polita, nihilque in se asperitatis habente, consectatus est. In figuris autem adhibendis, quibus in primis vetustiores superare contendebat, nimiam diligentiam posuit. Totos certe viginti septem annos in illis octo libris, quos solos reliquit, immutandis consumpsit: quos sursum deorsum volutans, singulas locutionum particulas limabat, nunc ex uno nomine orationem conficiens, rursusque in nomen orationem contrahens: interdum autem verbalia nominaliter proferens, ac rursus nomen verbum faciens, atque omnem eorum usum pervertens: ita ut, quod proprium est, eo pro appellativo abutatur; quod vero est appellativum, pro nomine proprio usurpet. Insuper verba patiendi, activa facit; quae vero actionem notant, iis ipse passionem attribuit. Eorum item quae multitudinis, quaeve unius numero efferri debent, naturam commutat, atque alia de aliis dici cogit. Marem significantia, femineo sexui coniungit; ea vero quae sub feminae genere comprehenduntur, maribus attribuit. quae autem neutrius sunt generis, ita his connectit, ut tota naturalis illa coaptatio et consecutio divagetur. Nominum et participiorum casus ab eo quod significare debet, ad id quod est significatum; et contra, quod est significatum, ad significans transfert. In coniunctivis autem ac praepositivis particulis, iis praesertim quae vocabulorum vires distinguunt, poetica prorsus utitur licentia. Plurimas etiam in eo figuras invenias, quae personarum apostrophis, temporum commutationibus, et localium notationum discrepantia, a communi consuetudine sint deflexae, ac soloecismorum speciem praeferant. Praeterea, quot in ipso res videas pro corporibus, et corpora vicissim pro rebus sumi? In enthymematibus vero, in quibus interpositiones cum multae sint, longo intervallo consecutionem suam recuperant, adsunt tortuosa illa et perplexa, et inextricabilia, atque alia his similia. Nec paucas item figuras theatrales ab eo usurpatas invenias, ut paria paribus relata, adnominationes, oppositiones: quibus nimis frequenter usus est Gorgias Leontinus,

Previous page

Next page


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.