Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
-- 239 --
ANDREAS DUDITHIUS LECTORI SALUTEM PLURIMAM DAT.
Magnos viros in omni aetate, ac nunc quoque non leviter de scribenda historia video
dissentire. neque vero ulla mihi, totam rem accurate perpendenti, aut in litteris,
aut ad omnem vitae usum accommodatior inter eos disceptatio potuisse videtur
excitari. nam, ut ex aliis hominum studiis ad privatas res sive honor, sive fructus
emanet: nullam tamen artem, aut facultatem, si rem penitus inspiciamus, cum historia
conferendam; nullam, quae se ad omnia vitae genera aeque porrigat, inveniemus. Haec
enim non privata solum, verum etiam publica spectat commoda: ex hac petitur
moderatrix et magistra vitae prudentia; cum aliorum eventis, nullo nostro labore,
nullo periculo, non modo sine molestia, verum etiam iucundissime, in otio sedentes
erudimur. ut non immerito eam viri praestantes lucem veritatis, vitae ducem
appellarint. nam cum nihil opportune, nihil sapienter, neque privatim, neque publice,
nisi a prudentibus viris, geri posse constet: cui perspicuum non est, ad vitam recte
instituendam, ad rem publicam ipsam recte et ordine gubernandam, nihil utilius esse,
nihil aptius historia? quod quidem et verum esse, et aliter esse non posse, non ego
de multis unus, sed ita multi mecum sentiunt, itāque fatentur, ut, qui nesciat quid
ante quam natus sit acciderit, eum puerum semper esse, hoc est, omnis expertem
prudentiae, ac pene rationis, arbitrentur. qui vero ita versatur in historia, ut,
quid aliis in omni rerum ac temporum varietate contigerit, perattente notet, ad
usumque suum traducat, imperiorum ac maximarum rerum initia, progressus, finem
denique ipsum observet, et haec suas ad caussas omnia referat; nonne is tam accurata,
tamque multiplici observatione non mediocrem sibi in omni genere sapientiam comparat?
nonne, velut in quadam specula constitutus, actiones hominum prospicit, quoque modo,
quove tempore quidque fieri conveniat, unus optime intelligit? Quocirca,
sapientissimos viros, qui saepe aut labentem rem publicam sua prudentia confirmarunt,
aut iacentem erexerunt, magnopere historiarum studia coluisse, proditum est. quo
quidem ipso ex genere quo quisque rerum ante se gestarum cupidior fuit, eo se virum
fortiorem, eo meliorem patriae civem praestitit. Ex quo non minorem esse laudem, immo
vero et longe maiorem eorum qui se ad scribendas historias contulerunt, quam qui
maximis pro patria se periculis obiecerunt, ac vitam denique ipsam profuderunt,
facile licet animadvertere. alteri enim, dumtaxat ei, pro qua decertarunt, rei
publicae profuerunt: alteros et omnibus quae tunc essent, et iis etiam quae postea
fuere, aut quae umquam erunt, mirabilem attulisse fructum constat. Quod cum apud
Graecos Thucydides, et Xenophon in primis animadverterent, Annibal etiam apud
barbaros, apud Latinos Cato, Sylla, Lucullus, Caesar, et qui hos sunt consecuti,
Augustus, Hadrianus et Gordianus, summi viri, et principes eximii, tot civitatibus
captis, tot provinciis debellatis, tot victoriis partis, tot triumphis actis minime
contenti, cum his omnibus praestantius quiddam esse ac divinius, historiam condere,
arbitrarentur, omnes cogitationes a bellis gerendis ad res gestas litterarum
monumentis, atque hominum memoriae consecrandas traduxerunt. Quae quidem res non, ut
omnium praestantissima, sic omnium facillima videtur. argumento est eorum
infrequentia, qui laudabiliter historiam scripsisse memorantur. apud Latinos quidem
vix unum esse, aut fortasse ne vix quidem, qui laudem absolutam assequatur; neminem,
qui culpam omnem vitet, multis placet. Graeci, pulcherrimarum semper artium
amantissimi, ideoque maiore etiam, quam ceterae gentes, sapientia praediti, Latinis
illi quidem omnibus historiae
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|